Latin
637.10 to 637.11
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 637.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
Deterioris fore conditionis corpora caelestia, quàm caeteras res naturaleis, veluti ignem, aut lapidem, aut ipsa certè animalia, quae se ipsa mouent; neque vt moueant, destinatas per Aristotelem, Intelligentias obtinent. Non posse Aristotelem defendereesse in Caelis naturam, quam aliunde vult esse internum motus principium; scilicet cùm Intelligentia sit principium motus externum. Quod dicitur enim ab aliquibus esse in Caelis principium motus internum, non effectiuum quidem, sed determinatiuum tamen; id nihil esse; cùm &natura esse effectrix intelligatur, &ne natura dici possit in necessariis deficere, ad nihil vnquam determinet, ad quod impellere non possit. Fore ad haec motum caelestem violentum; cùm illud dicatur violentum Aristoteli, quod à principio externo est.