# Opera omnia. Vol. 1 637.10-11

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 637.10 to 637.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/637.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/637.10

Deterioris fore conditionis corpora caelestia, quàm caeteras res naturaleis, veluti ignem, aut lapidem, aut ipsa certè animalia, quae se ipsa mouent; neque vt moueant, destinatas per Aristotelem, Intelligentias obtinent. Non posse Aristotelem defendereesse in Caelis naturam, quam aliunde vult esse internum motus principium; scilicet cùm Intelligentia sit principium motus externum. Quod dicitur enim ab aliquibus esse in Caelis principium motus internum, non effectiuum quidem, sed determinatiuum tamen; id nihil esse; cùm & natura esse effectrix intelligatur, & ne natura dici possit in necessariis deficere, ad nihil vnquam determinet, ad quod impellere non possit. Fore ad haec motum caelestem violentum; cùm illud dicatur violentum Aristoteli, quod à principio externo est.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
