# Opera omnia. Vol. 1 637.6-9

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 637.6 to 637.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/637.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/637.6

causam fuit, cur agnoscens demum Aristoteles substantiam incorpoream nihil cum corpore commune habere, esse eam totam Intelligentiam, seu nihil posse aliud, quàm iutelligere, eo, quo dictum est modo deflexerit sententiam. Porrò, &, si taleis, qualeis ex pso deduximus, Intelligentias habuit, ac Caelum quoque animatum posuit, constat etiam ex deducta sententia non esse reuerâ Intelligentias Caelorum Motrices, sed ipsas potiùs Animas, easdemque formas Caelorum inter nas; & maximè quidem, cùm Intelligentiae de mouendis Caelisne cogitent quidem. Habere autem illas vt causas Morales, Metaphoricasque, id non est, quod inquiritur, &, vt inquiri detur, etiam Animabus Caelestibus suppositis, quae motus Physicè efficiant, possut ipsis alij fines obiici, quàm Intelligentiae. Quippe vnaquaeque loco Intelligentiae, potest contemplari seipsam; potest attendere ad bonum commodumque aut orbis, quem mouet, aut totius Mundi: Potest cauere ne deflectat à iussu summi Moderatoris, qui talem motum praescripserit, caeteraque similia. Affigere autem caelo cuilibet specialem Intelligentiam, quae neque ipsum caelum, neque animam nôrit, neque illius motum curet, sed sit tanquam nudum obiectum Anima Caeli propositum, videtur res sanè vt superuacanea, ita penitùs commentitia. Quòd enim exinde sit quaedam versus Motorem primum gradatio: patet Intelligentias non esse Phylicos Motores; neque primam Intelligentiam dici posse propriè, ac Physicè mouere primum Caelum, gerereve curam ipsius, quippe quae illud neque fecerit, neque nouerit; cùm & ipsi ex accidente sit, quòd ab anima respiciatur, & appetatur, tanquam obiectum, ad quod contendens anima ipsum Caelum Physicè moueat. Quod si fortè Caeli non esse animati censeantur, & Intelligentiae, Angelive esse veri, Physicique ipsorum motores, vt vulgaris interpretatio est; tum valent, quae videas vulgò obiici ab iis, qui oppositum sentiunt. Inter caetera enim vrgent, ceu facinus quoddam indignum, beatas illas Substancias ita huic muneri deputari, vt iumenta solent molis trusatilibus, aut vertendis verubus culinarij canes.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
