Latin
644.6 to 644.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 644.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
ipse ideò sic excipit. Sed, si concedimus hoc, &quod non sicorruptio nisi per resolutionem: vnde scitur quòd non euenerit ei resolutio? Aspicere autem obseruantias, est falsum; quoniam non scitur mensura eius, nisi prope veritatem: &Sol, qui di citur, quòd sit maior Terra centum septuaginta vicibus, aut prope; hoc, si diminuta fuerit ab emensura parua, exempli gratiâ, non apparei sensu. Et fortè fuit hûc vsque in resolutione; &iam diminuta est mensura palmi, aut ampliùs; sensus autem non potuit id comprehende re; quoniam mensura eius in scientia Perspectiua non scitur, nisi prope veritatem. Quoniam sicus remma, &aurum sunt composita ex Elementis, ipud eos, &tamen recipiunt corruptionem Deinde, si reponatur vna gemma per centum annos, non erit diminutio eius sensibilis; &fortè proportio eius, quod diminuitur a Sole in mensura temporis obseruantiarum, est sicut proportio eius, quod diminuitur à gemma in centum annis. Et hoc quidem non apparet sensui, &iulicat, quòd natura eius sit in vltimitate corruptionis.