# Opera omnia. Vol. 1 647.1-2-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 647.1 to 647.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/647.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/647.1-2

quasi ebullitionis substantiae Solaris experientiam, motitationem illam, quàm obseruamus dum in Solem respicimus, & manè quidem vespereque praesertim; videre enim nobis videmur totum Solis discum quibusdam quas bullulis continenter subnatis commotum; ve rùm, quia, vt erit paullò pòst dicendum, com motio haec maxima ex parte ad visus imbecillitatem referenda est; idcircò posse agitatio nem Solis non sensibiliorem haberi, quàm sit illa auri, quae licet ad visum non pateat, cùm eius superficies quasi complanata appareat, non tamen vlla est, sed potiùs rapidissima reputanda: Quocirca & admissis aliunde inanibus spatiolis ad huiusmodi agitationem, reciprocationemve necessariis; sicque esse in Sole, vt in corde veluti Systolen, Diastolenque, & vtramque quidem pernicissimam, Systolen putà, donec Sol in sese velut comprimitur, partibus nimirùm versus centrum coactis; & Diastolen, donec veluti laxatur, partibus nimirum versùs circumferentiam, amplioremque locum extensis. Ad-haec, posse id de Sole admitti, quod postremo loco ex Lucretio memorabamus vt scilicet Possideat multum cacis feruoribus ignem, Circum se; eo sensu, vt intelligantur corpuscula ignea; ipsaque ex Epicuro, Democritoque sphaerica, quae circa Solem nunquam deficiant, quaeque à Sole per Diastolen rapidissimam quoquoversum propulsa, & celerrima ad oculos celeritate pertingentia lucis apprehensionem faciant, ac in materiam discussionis capacem ncurrentia calor quoque ignisque fiant, & cum solutione continui dolorem in sensorio creent. Aduenire proinde huiusmodi corpuscula à Sole vsque in ipsam Terram; ra diosque & quasi virgulas ex eorum seriebus formari, continua suppeditatione, suffectio neque aliorum post alia succedentium, ac ponè instantium, vt vno suo loco est declaratum. Id nempe quasi aliquo vno ex quopiam Solis puncto per Diastolen emisso aliud cohaerenter in illius locum irrepat, quod mox succedente diastole emittatur. Suppeditari lutem continuò, neque deesse vnquam circa Solem huiusmodi corpuscula vel ex reflexione paullò antè deducta. Insuper debere superficiem Solis non aequabilissimam prorsus esse; sed praeter inaequabilitatem ex mox dicendis intelligendam, debere eam saltem creberrimis bullulis hemisphaeriolisve veluti crispatam haberi; quoniam, si aequabilissima prorsus foret, corpuscula à Sole radios è emissa pertingere ad Terram ex toto ipsius hemisphaerio obiecto non possent; sed aliis aliò directis, ij soli versus Terram tenderent, qui ex medio, & quasi vmbilico emitterentur: sicque nullae nobis laterales partes lucerent, nihilque ex conuerso ad nos hemisphaerio, nihil praeter medium vmbilicúmve appareret: at verò si tota huiuscemodi hemisphaerij superficies constare ex hemisphaeriolis supponatur, fiet vt vbivis aliqua illorum conuersas ad nos facieculas habeant, vnde & dirigi versum nos corpuscula possint, quae in medio, ad latera, & ad oram circum extremam conspicabilem nobis Solem faciant.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
