Latin
647.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 647.5-2
Unproofread scanNot analysed yet
Denique videri rem potiùs hac transmissione corpusculorum, quae innumera spatiola inania, per quae traiiciantur reperiant, quàm sola pressione ab extremo ad extremum absque vlla Inanis interceptione, inque spatiorum omnium plenitudine fieri; ob incommoda partim insinuata, partim aliàs fusiùs deducta. Quin-etiam maior inde seruatur inter aduenientem ex Sole, &ex flamma, igneve nostro lucen caloremque proportio; cùm ostensum suc quoque loco sit talem esse actionem ignis vt huiusmodi potiùs transmissione, quàm pressione agat, hoc est luceat, &calefaciat. Quan quam &res eiusmodi est, vt continere assensum praestet.