# Opera omnia. Vol. 1 647.5-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 647.5 to 647.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/647.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/647.5

Verùm hoc quidem cùm neque sit opus in ec immorari, quod requirere etiam posses, cur ad declarandum quî Sol valeat inconsumptu perseuerare, non vsurpârim quoque exemplum Elementaris illius Ignis, qui perpetuus consistere sub Lunae concauo perhibetur: quippe talis ignis videtur Lucernis perpetuis fabulosior; satisque esse debet, quod ait Plutarchus Philosophus fuisse perspicaciores illos, qui Vulcanum claudum io cando dixerunt, quòd non magis ignis absque ligno seu pabulo, quàm claudus sine baculo pro grediatur. Ad duas illas de Luce Solis opiniones vt redeam; nescio, an res fortè sic componi pos sit, vt coniiciamus, imprimis quidem esse Solis substantiam, cuiusmodi est aurum fusum, vehementeque igne in catino efferuescens. Non profectò, quòd, vt suprà argumentaba mur, non sit illa habenda auro, & quacumque Terrena re excellentissima habitâ praestantior; sed quod eam nobis comparare cum re nobiliore, splendidiore, igneque adhibito feruentiore simul, inconsumptioreque non liceat. Non item, quòd aurum, vbi fusum, fluidumque est, nisi catino cohibeatur continere se, ne effundatur, possit; sed quòd, cùm id auro contingat, quia corpus est graue; imò omnium grauissimum, ac ideò ad Terrae, cuius pars est, summè contendens; tale nihil sit de Sole timendum, qui sit per se globus, & neque secundum se totum grauis neque leuis, neque partium suarum, fluidarum minùs continens quàm Terrenus, ex quo aqua neque ex parte nostri, neque ex parte Antipodum, aliave vlla aliquorsum effluit: Atque id quidem, siue Sol in medio Mundi collocetur, siue per Aethera liquidum transferatur; cùm vbicumque, & quomodocumque sit, sui centrum semper possideat, in quod eius partes, non verò in aliud connitantur. Deinde hanc substantiam non minùs esse in continuo, pernicissimoque motu, quàm fusum in catino aurum. Declarauimus scilicet, cùm de intestino Atomoru motu in corporibus ageremus, vt Metallun quodvis in catino fusum, tametsi videatur immotum, non alia tamen ratione contineri fusum, liquidumque, quàm rapidissima, & continente igneorum corpusculorum agi tatione, quibus Metalli.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
