Latin
647.9 to 647.10
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 647.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
particulae disso ciantur, dissociataeque continentur, ne quod summè affectant, iteratò cohaereant; adeò vt, nihil possit mobilius, agitatiusque excogitari Discrimen solùm est, quòd in auro, &quovi Metallo ac in aliis etiam rebus liquefactis ignis extrinsecùs adhibetur, à quo partes dislociatae, sursúmque compulsae, suoptè pondere relabuntur, ac propelluntur vt relaban tur iterùm; quemadmodum fit praesertim in Aqua, liquoribusque aliis bullientibus pespicuum, in Sole verò ignis est internus, vt in corde calor, imò verò est ipse totus sui generi: ignis; constans scilicet ex particulis non alie no impulsu, sed ex se mobilissimis, ac ita com paratis, vt à centro in circumferentiam, à circumferentia in centrum indesinente euolu tione, reuolutioneque agantur, ac veluti ebulliant. Rursus, haberi quidem posse huiusce