# Opera omnia. Vol. 1 647.9-10

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 647.9 to 647.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/647.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/647.9

particulae disso ciantur, dissociataeque continentur, ne quod summè affectant, iteratò cohaereant; adeò vt, nihil possit mobilius, agitatiusque excogitari Discrimen solùm est, quòd in auro, & quovi Metallo ac in aliis etiam rebus liquefactis ignis extrinsecùs adhibetur, à quo partes dislociatae, sursúmque compulsae, suoptè pondere relabuntur, ac propelluntur vt relaban tur iterùm; quemadmodum fit praesertim in Aqua, liquoribusque aliis bullientibus pespicuum, in Sole verò ignis est internus, vt in corde calor, imò verò est ipse totus sui generi: ignis; constans scilicet ex particulis non alie no impulsu, sed ex se mobilissimis, ac ita com paratis, vt à centro in circumferentiam, à circumferentia in centrum indesinente euolu tione, reuolutioneque agantur, ac veluti ebulliant. Rursus, haberi quidem posse huiusce

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
