# Opera omnia. Vol. 1 649

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 649. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/649
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/649

Cùm interim verò oculus lucido obuersus teneatur, fit ex illa capitis, membranarumque exagitatione vt ipsum lucidum tremere, exagitarique videatur. Nihil enim differt (quod etiam Aristoteles hoc loco obseruat) vt quid videatur tremere κινεῖν τὴν ὅψιν, ἢ τὸ ὀρώμενον, visus, an 2 caeli8. res visa moueatur. Id autem confirmatur vel ex eo, quòd, dum vegetiores etiam oculi aut ipsam etiam Terram Aestate, meridianis radiis illustrem contuentur, videtur ipsis tam nix, quàm Terra esse tremula. Cùm sit enim certum neque niuem, neque Terram tremere, constare videtur tremorem non in re visa sed in visu esse. Quod idem arguit lippitudo, aut alia visus infirmitas, ob quam paries charta, aut alia res alba, illustrataque tremulvidetur, quae sanioribus oculis, reque ipsa immota est. Patet quoque res crassiore exemplo in pueris, quibus, dum sese circumagunt, circumagi omnia apparent. Porrò, vt nullum est lucidum, è quo confertiores, & puriores simul adueniant in oculum radij, quàm sit ipse Sol; idcircò sit, vt oculus ad Solem ferendum sit potissimùm imbecillus, & ad ipsum conuersus, non possit non conniuere, nictare, uccuti, intremiscere; atque adeò Solem, vt tremulum, vndulantem, & quasi quadam vertigine tentatum contueri. Obseruamus certè quantò Solem praeter densiorem nebulam, crassioresque vapores, aut nubeis videmus, tantò nos minùs laborare, ac ipsum proinde fixiorem videri; quòd numerosa multitude interiectorum corpusculorum maximam ra diorum partem repercutiat, vmbellulásqu radiis intermistas frequentiores creans, oculum subleuet, motitationemque auertat. Explicandum hoc loco foret, quamobrem & Sol, & caetera Astra, dum humilia sunt, siue Horizonti vicina, maiora appareant, quàm dum sublimia sunt, & ad meridianum accedunt; verùm res dicetur commodiùs, cùm disputabitur de Visu; vbi simul explicandum erit, cur dum Sol apparens propè Horizontem maior, dilatatiorem vmbram creet, quàm in meridie, dum apparet minor; idque respectu eiusdem opaci, ac in eadem distantia; cùm deberet tamen oppositum fieri, vt est ex Opticis perspectum; vnde & fuit nobis primùm obseruantibus res visa permira Ad Calorem quod attinet, non repeto etiam quemadmodum calor ex corpusculorum insilientiumfodicatione, distractioneque partium creetur: Hoc solùm dico, videri Aristotelem 1. mettor. non satis probabilem assignare causam, cur Sol calefaciat ista inferiora: Scilicet quia existimauit Solem, & alia Sidera non esse ex se calida, existimauit consequenter non posse calorem ex ipsis profluere, quemadmodum profluit ab igne: quare commentus est aliam causam Motum videlicet eorumdem, sphaerarumve ipsorum, quo aër agitatus, & quas attritus perinde- eo modo incalescat, reli quâque inferiora calefaciat, quo videmus saepe res motu, incalescere, ignescere, lique scere, &c.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
