# Opera omnia. Vol. 1 650.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 650.1 to 650.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/650.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/650.1

Verùm imprimis declarauimus aliàs aquam, aërem, caeterâque pinguitudine destituta nullo posse motu incalescere, ac ne vehementissimo quidem; tantum abest vt motu vllo sphaerarum, Siderum, ac speciatim Solis; qui motus quidem, tametsi ac vsque Terrae superficiem concedatur pertingere, lentissimus est respectu cuiusque partis calefaciendae, quae ipsum Solem, vt è centre spectat; & vix intra diem persentiscere vllum motum potest. Cùm deinde Aër, què sublimior est, eò adigi celeriùs; quare fit nihilominus, vt quò altiùs ascendimus eò frigidiorem illum sentiamus? Et quî fit aliunde vt silente vento nullum hunc sentiamus in aëre motum: Ac aër praetereà tantò incale scat à Sole faciliùs, quantò habet sese tranquilliùs? Difficultatem vidit Aristoteles quoque, ex eo, quòd, cùm Luna, vt Terrae pro pinquior, deberet magis inferiora calefacere, quàm Sol, & non faciat tamen; respondit ideò non facere, quoniam Luna monetur segniùs (scilicet motu in Occasum, siue prim Mobilis, ob velociorem motum in Ortum, & cùm instari possit, cur igitur Fixae non magis, quàm Sol calefacerent, respondit ideò non facere, quia moueantur remotiùs, ac denique conclusit Solem, cùm sit Luna velo cior, & Fixis propinquior, calorem prae illis creare. Sed, vt praeteream caetera; cùm velit tam Lunam, quàm Solem, quàm Fixas, non sui praesentiâ, emissioneve ex se, aut à se aliqua calefacere, sed motu dumtaxat; idcircè ad calefactionem rerum inferiorum nihil fa cit distantia, aut propinquitas; verùm cele ritas dumtaxat. Quocirca & quaecumque Astra celeriùs mouentur, deberent magi calefacere; & nisi Planetae superiores, saltem Venus, & Mercurius, dum velociùs in Occasum feruntur, quàm Sol, deberent praesertin facere calorem. Adderem neque Solem, neque caetera superiora Astra, ipsorumque sphaera: posse inferiorem regionem mouere, nisi Lu naris sphaerae interuentu; quare & quomodocumque superiores sphaerae motus suos obeant, id nihil facere ad aëris motum. Adderem & alia, sed non est haerendum in iis, quae videntu esse planè commentitia: maximeque, cùm hac ratione adimatur Luci omnis efficacia respectu caloris; & vel ex speculis vstoriis ma nifestum fiat calorem à Sole creari intensissi mum non acceleratione motus, sed coalitione radiorum; ac videatur clarum, quia sphaera Solis aequè semper moueatur, ac aërem moueat, debere ergo Solem vbivis seu supra seu infra Horizontem sit, aequè calefa cere, &c.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
