Latin
650.5 to 650.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 650.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque, id videtur potiùs, iuxta ante dicta dicendum, esse Solem reuerà calidum, a emittere ex se, aut saltem à se exposito modo, Lucis, siue caloris radios, corpusculave calorifica, ob quae inferiora ista incalescant Gassendi Physica. Sic enim probabile fit, dum haec corpusculinsiliunt, subeuntque alicuius corporis poros; quoniam ipsis alia, aliâque à tergo con tinenter instant, fieri, vt ea semper, continuoque introrsùm agantur, &quacumque patent poruli interiùs, insinuent sese, nexus exsoluant, vias aperiant, diuaricentur, penetrent, ac interim, donec aliqua obsistentia est, conferciantur, sensibilioreque actione se prodant. Haec autem esse videtur actio, quàm calefactionem dicimus vti &ipsius effectum calorem, qui tantè semper maior fit, quantò eiusmodi corpuscula confertiora sunt, radiique ex ipsis constantes magis aggregantur. Vides certè, vt radij Solis, siue rari sint, vt qui praeter vapores traiiciuntur, siue absque mora sensibili appellunt, ita vt proptereà aj gatio fieri consequentium suffectione non possit, calor generetur aut nullus, paruus: fiat autem calor intensus, seu densi transmittantur, vt per vstoria specula, seu propter moram coaceruent vt in apricis praesertim locis. Notum quoque est specula vstoria, quae per Aestate plumbum, aurúmve ad meridianum Solem liquefaciunt, non posse idem per H mem praestare, quòd Sole humiliore, seu versus Horizontem depressiore plures, crassioresque vapores per Aërem intercipia tur, qui radiorum partem non exiguam auertant. Porrò, donec quidem moderat est Solis calor, iure censetur viuificus; is nimirum est, qui insinuatus leuiter discutit materiam rerum generabilium, excitatque proinde, ac fouet spiritus in illa, contentos, &absque leui huiusmodi discussione obtorpescenteis. At dum immoderatus fit, tum nimiùm exsoluit, spiritusque dissipat, ideoque etiam torrefacit, enecat, inflammat, exurit. Quod sanè argumento est, Lucem Solis, quemadmodum eiusdem naturae probatur cum luce ignium Terrenorum, quantum spectat ad caetera; ita quoque esse, quantum ad calorem; cùm nihilo seciùs corpora exurat. Nam quòd Solis calor viuificus sit, sed dum tamen est moderatus; dici idem potest de calore Ignis, qui etiam, dum est moderatus. comperitur oua excludere, Plantarum, atque Insectorum generationem promouere, &omneis, vno verbo, res viuas fouere.