Latin
653
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 653
Unproofread scanNot analysed yet
Ad haec, &apparere omneis versùs vtramque oram strictiores, circa medium dilatatiores, ob situm deuexum, aut planum, siue obliquum, aut directum, comparatione oculi; &ob eandem rationem apparere omneis motu inaequali, hoc est segniore versùs pras, &velociore circa medium, caeteraque similia. Haec autem sunt ipsa omninò, quae proportione contingere in Solaribus Maculis videmus, cum eo solùm discrimine, quòd cùm Terrenae nubes appariturae essent discum errae peruadere intra horas duodecim Maculae, seu Nubes Solares non apparent ipsum Solis discum peruadere, nisi intra dies circiter tredecim, tanquam Sole circa suum axem non tam celeriter reuoluto. Et aliunde, quòd cùm tu esses visurus nubeis, tanquam aggeres candicanteis, scilicet spectatas parte illustratâ, siue lucem Solis ad te reflectente; nos ex opposito videamus Solis Maculas, vt mole culas nigricanteis, nimirùm à nobis spectatas non qua ex parte à Sole illustrantur, sed ex auersa, eo modo, quo Lunam, donec Soli vicina est; &quo Mercurius fuit à nobis visus, dum vt naeuus, vt macula, vt nigrescens lenticula in ipso Solis disco comparuit, qui si fuisset ab aliquo inter ipsum, Solemque exsistente spectatus, apparuisset rutilus, velut &nobis extra Solem apparet. Sed hac de re satis.