Latin
CAPVT II
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 654
Unproofread scanNot analysed yet
cum Sole, &ex ordine reperitur in aspectibus Trino, Quadrato, Sextili, easdem facies repeti; adeò vt non immeritò ab Aristotele dictum sit, τὴν Σιλήνὴν δείκνυσθαι ὅπ σραιροειδὴς διὰ τῇρ μὐξήσεων (potuit addere, καὶ μειώσεων) Lunam globosam ex incremento, decrementoque luci. ostendi Nihil hisce opinionibus ex Epicuro interserui: quippe heic quoque illi suo ἐνδεχομέν adhaerescens, opinionum harum nullam improbat, sed posse existimat fieri, vt Luna à se lucem habeat, vt item à Sole accipiat, quòd &pleraque apud nos ex seipsis lucentia, ple raque ex aliis splendorem mutuantia cernantur; vtque proinde facies commutet, aut quòc reuoluatur, aut quòd obducatur, aut quòd accepta aliunde luce figuretur: verùm rem audire ex Lucretio iuuat. Is proponit pri mùm sententiam vulgò &receptam, &creditam veram de mutuatitio lumine