# Opera omnia. Vol. 1 654-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/654-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/654-2

Luna potest radijs Solis percussa nitere,
Inque dies maius lumen conuertere nobis
Ad speciem, quantum Solis sec edit ab orbe
Donicum eum contra pleno bene lumine fulsit,
Atque oriens obitus eius super edita vidit.
Inde minutatim retrò quasi condere lumen
Debet item, quantò propius iam Solis ac
ignen
Labitur ex alia Signorum parte per orbem;
Vt faciunt, Lunam qui fingunt esse pilai
Consimilem, cursusque viam sub Sole tenere
Proptereà fit, vti videantur dicere verum.
Deinde autem subiicit aliam de Lumine proprio, déque conuersione corporis Lunaris; verùm duobus modis illam explicat: Vno, vt videri possit Anaximandrea, si nempe illi foramini quasi operculum obduci, subducique concipias; sed quae possit quoque esse alia, cùm declaretur elegantiùs ex reuolutione obscuri hemisphaerij circa inclusum lucidum globum

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
