Latin
655.5 to 655.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 655.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Hac de ampliatione dictum est iam antè, cùm de Magnitudine Siderum: vbi deducta fusè est eius causa ex dilatatiore pupilla, &Retina latiùs affecta per nocturnas tenebras; cùm &causa reddita fuit, cur nocturni ignes longè, quàm sunt, maiores appareant. Addo heic ad experimentum, quo probauimus discum Lunae plenae effici per noctem diametro ampliore, quàm per diem, minuris quinque, obseruari id genus ampliationem posse familiariùs, ac sine organis in Luna donec recens, ac vetus est. Conudera scilicet Lunam cùm primùm vesper apparet, Sole adhuc illucescente; eius falx adeò tenuis erit, vt tenui quodam filo sit; postquàm autem Sol occiderit, ac prout tenebrae densiores euadent; ea falx ita ampliabitur, vt latior appareat multis vicibus, quàm dum interdiu conspiceretur. Considera &illam manè cùm proximè iam ad Solem accedit: Quae enim siue ante auroram, siue per auroram exorta, crassa admodum falce erit; ita inclarescente die extenuabitur, vt claro iam Sole pene nulla videatur. Fit aliunde res euidens donec Luna est tenuata in cornua ex ipsius lucis primariae cum secundaria comparatione. Siquidem ambitus partis lucidae apparet portio circuli sensibiliter maioris, quàm ambitus partis obscurae, seu quae sola luce secundaria conspicua est; imò &tanto maior fit, quantò nox euadit profundior.