# Opera omnia. Vol. 1 659.10-12

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 659.10 to 659.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/659.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/659.10

Deprehendes tertiò partem obductam ita vmbram proiicete, vt formetur primùm in paruulum conum, cuiut vertex citra decussationem fit, ac deinde in alium inuersum, cuius vertex sit vltra decuslationem, quique, vbi in superficiem maioris coni incurrerit, deinceps non appareat, nisi qua parte cum illo confunditur, & in eundem mucronem abit. Deprehendes proinde quartò maiorem illum conum non paris vbique esse densitatis; sed densae quidem vmbrae esse parteis veluti treis, quarum vna sit conus minor conclusus à radiis, priusquam decussentur; altera tum conus inuersus à radiis iam decussais comprehensus, tum quod superest ex ma iote ad ipsum vsque apicem: tertia id resegmentum, quod continetur exteriùs à maiori coni superficie, & interim à radiis ad vsque decussationem, & porrò ab ipsa: At vmbrae dilutae esse totum id spatium, quod à radiis peruaditur tam à limbo pilae, quovsque decussentur, quàm à decussatione, quovsque à coni superficie excedant. Iam, vbi ista perceperis, nihil supererit negorij. Etenim globus ipse Terrae Atmosphaerâ circumdatus vurbram conicam proiicit cuius longitudo sit semidiametrorum Terrenarum circiter ducentarum, & quinquaginta. Et quia Solis radij in Atmosphaeram hori zontaliter allapsi refringuntur iuxta Tychonem angulo minutorum triginta quatuor; & ab eadem exeuntes hunc angulum conduplicant; heinc sit, vt in vmbrae axem cocant, ibi aliqua tantum eius parte.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
