# Opera omnia. Vol. 1 661.5-9

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 661.5 to 661.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/661.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/661.5

Certè & ilio loco Plutarchus docet Stoicos existimaste Lunae corpus esse impurum, quòd suae substantiae, nempe igneae, extraneum, quid admistum habeat, vt pote, quod collectum sit ex terrenis vaporibus; & videtur Plinius eò res pexisse, Maculas dicens non aliud esse, quam Terrae raptas cum humore sordeis: & Stoicissans Cleomedes Lunae μελάσματα, nigrores esse dixit, vt vmbras πρὸς τὰ ὄρη, ad monteis vnde proiiciuntur. Tertia Pythagoreorum fuit, vt tum ex opere citato, tum ex relatis inter placita Philosophorum colligitur. Ij voluerunt Lu nam esse aliam Terram, cuius partes lucidio Gassendi Physica. res essent Continentes, & Insulae; vt pote, quae densitate, & opacitate sua lumen Solis reuerberarent; obscuriores, diuersa maria, quae raritate, & transparentiâ non perinde reflecte rent: adeò vt nobis in Terra degentibus ea Lunae facies exhiberetur, quae, proportione, videretur Terrae, in Luna habitantibus; cùm oporteret Terrae globum pari videri, ob continenteis, insulas, maria, diuersitate. Atque hae quidem tres opiniones habere quidpiam tum commune, tum verisimile videntur, quatenus admittunt in Luna parteis rariores, densiores que, eminentiores, & depressiores; tametsi postrema videtur exprimere prae caeteris quae Telescopio nobis apparent Ex iis vt praecipua quaedam seligamus; praemittendum est, ea non posse, vt par est, innotescere, si quis in Lunam non- nisi semel, iterumve, aut longis dumtaxat interuallis respiciat; sed tum demùm, si sedulò ad Phaseis ipsius tum crescentis, tum plenae, tum decrescentis attenderit. Neque id modò; verùm etiam, cùm per complureis Lunationes eâdem diligentiâ vsus fuerit; neque enim eaedem praecisè Phases, nisi post tempora satis longa obseruabiles fiunt. Quin-etiam, quia Phascon obseruatarum memoria facillimè excidit; dedimus ipsi operam, vt Phases Lunae ab eximiis Pictoribus depingerentur, viuisque, vt aiunt, exprimerentur coloribus; idque per aliquot continuos non modò menseis, sed etiam an nos. Vsui autem erat duplex Telescopium, vnum minus, quod vno prospectu totum Lunae discum exhibens, partium situm, proportionemque obseruabilem faceret; aliud majus, quod vno prospectu non-nisi exiguam disci partem monstrans, minutiores particulas ditinctissimè exhiberet. Vnde & condere coepetamus quandam Selenographiae speciem, eiusque specimen, ac vsum tam in Physica, quàm in Astronomia abumbraueramus in Vita Peireskij, cùm aliae curae interuenerunt, quae aliò vocârunt diduxeruntque & me & Pictorem egregium Claudium Mellanum Abbavillaeum, qui etiam caelator eximius incidera iam aeri Phaseis aliquot mirae elegantiae, ingenuaeque repraesentationis. Consolationi autem fuit, quod significarunt mihi post-modum eximij, amicique Viri, Ioannes Caramuel Lobkouitzius Moguntinae Sedis Suffraganeus, Michaël Langrenus Maiestatis Catholicae in Belgio Mathematicus, & Ioannes Heuelius Reipub.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
