# Opera omnia. Vol. 1 664

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/664
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/664

Secundò, eaedem Maculae, seu Vmbrae, nullae apparent in Plenilunio (imò neque in crescente, ac decrescente Luna procul à sectione) Nimirùm, quia quicquid ex Luna videmus illustratum est; & quicquid ex orbis Lunaris deuexitate depressum est, vmbramque ha bet, id obtegitur à partibus citerioribus, no bisque, & Soli obuersis. Memorabile autem est, quod iam insinuauimus, eas parteis, qua iuxta sectionem Lunae crescentis, aut decres centis, nigerrimae sunt, in Luna plena albis simas esse. Et tales quidem potissimùm ob seruantur memorati vniones eorumve conualles, quae abscedente vmbra ita paullatin illustrantur, vt lucidissimae denique prae cir cumposiris partibus euadant. Id nempe, quinon modò excipiunt directos Solis radios sed variè etiam, & circumquaque ex ipsis montium lateribus reflexos, & ad nos remis sos; cùm in circumpositis partibus nulla tali fiat radiorum reflexio, & coaceruatio. Potissimùm, inquam; nam & cùm passim innume rae sint siue valles, siue vallicellae, magis minusve profundae, aut latae: idcircò vbique occurrunt particulae variae, quae pro module ucis candidulae sint, prae aliis sibi circumie ctis. Taceri autem praesertim non debet val lis insignis, quae ducitur ab orientali vsque parte memorati vultus homuncionis versus memoratum primarium vnionem. Ea enim est series, atque altitudo citeriorum mon tium per quingenta propè milliaria; vt sub primam quadraturam, aut die statim consequente appareat vallis nigerrima per milliaria propè centum sexaginta, & die succedente continuatus nigror appareat tum in subiecto aequore, tum in intercepta conualle per reliquum itineris, quovsque prolixitas huiusci nigroris terminetur ad minorem vnionem qui citra priorem est, & in quem desinit se ries montium. Quantò est autem ista vallis nigrior dum Luna increscit; tantò deincep: est candidior dum Luna decrescit; imò & in ipso quoque Plenilunio. Sunt porrò & alij tractus similes siue albicantes quidam velui radij, ac potissimùm ab ipso maiore vnione versus mare Boreum, & à pulcro illo veluti Vmbilico, qui in Australi est continente. Ex hoc enim longissimus vnus protenditur in mare occiduum per octingenta penè milliaria, vti & alius in orientem, per ferè quingenta praeter alios quosdam directos in Austrum, ac Boream. Sed hosce radios esse conualleis ex pari nigrore non arguitur; tametsi vt candor ipsorum non ita continuus, sed magis inter tuptus est; ita variae quasi angustiae conuallium obstare possunt, ne eaedem vmbrae pari serie obseruitentur Tertiò Vmbrarum obseruatio iucunda aspectu potissimùm fit, cùm vno, aut altero à prima quadratura die obseruantur Areolae, quae sub medium Lunae discum, aut paullè inferiùs visuntur; ac potissimum si per ipsam claritatem crepusculi, exquisitoque tubo at tendatur. Eae sunt numero circiter viginti; estque majuscularum diameter centum propè milliarium; minuscularum circiter triginta.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
