Latin
665.1 to 665.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 665.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt autem omnes fundo plano; nis quòd sub medium quarumdam perexiguus attollitur monticulus, &planities reliqua non aequabilis est instar maris, verùm gra nulata, vt terra campestris. Cùm verò quae saepta illas separant, ac in ambitu terminant, moderate eleuentur, ita vt sint quaedam quas amphitheatra, &ob candorem, talis quaedam exhibeatur species, qualis creatur apud nos ex areolis salinarum; tum manifestae fiunt breuissimae vmbrae, quae ab hisce saeptis, seu val lis in subiectam propriam cuiusque planiciem iaciuntur, quâ parte Solem pone habet, non verò quâ ex aduerso fit; qua ratione etiam monticuli illi, qui intra Areolas sunt, vmbrosi sunt, quà auertuntur; illustres, quà obuer tuntur Soli. Non memoro in Plenilunio tatem vmbram nullam creari, tanquam Sole facto Areolis meridiano, ac verticali; cùm cre etur tamen deinde Lunâ decrescente, sed versùs oppositam partem; id enim ex dictis intelligitur. Addo potiùs, si quis respectet eodem tempore ad vmbram illam magnae conuallis vltra istas Areolas sursùm apparentis, visum iri monteis citeriores, qui ipsam cre ant, sic sensim attolli, vt appareat discretio ngentium quasi rupium, quarum quae à facie sunt, humiliores sint; quae sunt iuxta vmbram, omnium altissimae euadant. Atque haec quidem de Maculis, imò &de partibus candidioribus, quae per Lunae discum spectantur; nisi quòd circa candidas adiiciendum est vnam esse aut alteram, quae non ex caua constitutione, sed ex materiae conditione reddi videatur candicans. Huiusmodi praesertim est insignis quaedam cuspi ad ortum, non longè à margine, ac paullò supra medium ipsius. Quippe nulla particula in tota Luna candidior est, &non repletur tamen candore ex fuga vmbrae, vt ij, de quibus dixi Vniones; sed planè statim ac Solis lux illam attigit, mirè candicat, vt si ex Niue tota foret. Huiusmodi quoque censeri potest memoratus Vmbilicus, quatenus sal tem (cùm sit constitutus in medio velut con tinente, &sit diametro sexaginta propè milliarium) circumfusam sibi habet quandam velut fossam, viginti plus minùs milliaribus latam, quae, vt si foret aquis oppleta, nulla Solaris lucis affulsione albescit, sed obseruatur semper obscurior Ex hisce ita expositis, coniicito quisque, vt volet.