# Opera omnia. Vol. 1 671.1-5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 671.1 to 671.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/671.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/671.1

At quorsum, inquies, ipsa Venus, cùm est valdè corniculata, discusque ipsius est maior, quàm dum plena est, circiter lexagies; cincinnos tamen non circumfundit, qui sensibiliter maiorem ostentent, vix enim nudo visu spectata quicquam maior est in vnc statu, quàm in alio; cùm Telescopio tamen tot vicibus maior exhibeatur corniculata, quà lena? Ne causa pluribus repetatur, ea esse no verbo videtur, quòd neque Veneris corniculatae totus discus lucidus sit, sed falx dumtaxat; neque id, quod in eo est lucis, collectum sit in circulum, vt quoquoversum radios diffundere aequè multipliciter possit, Apparet porrò etiam interdiu donec corni culata est, non item dum plena, ob falcis amplitudinem, ambitúmve quo continetur; quòd cum lux diurna ita circumquaque re lecet cincinnos ex Venere plena, vt quod er corpusculo superest, obtutum per diem effugiat, eadem quidem lux resecet ex falce eiusdem, at tantum nihilominus supersit inter cuspides, vt mouere oculum possit. Quòd verò etiam corniculata sensibiliorem vmbram proiiciat, quàm plena: cùm illa tamen lucis ampliatio, quae oculi affectio est, ad creationem vmbrae nihil faciat; causa esse videtur, quòd lucida falx Veneris, donec Terris proxima est, maior, siue capacior sit, quàm integer discus eiusdem, dum maximè abest. Non est autem, cur heic requiras quorsum lupiter, quem ipsi interdiu aliquoties conspeximus aliisque conspiciendum exhibuimus, longè difficiliùs videatur, quàm Venus, tametsi disco maiore sit, & non falce solùm, sed tote disco luceat: quippe iam insinuatum est id referendum esse ad lucem, quae longè in Ioue quàm in Venere est debilior An fortè haerebis, num in Planetis caeteris & Lux secundaria, & Maculae sint perinde, ac in Luna? Sed nempe quod ad Lucem spectat, cùm Luna habeatur quasi Planeta secunda rius, quae Terram proximè circumstet, visibi lisque ipsi fieri, ob plurimam lucem ab illa deriuatam possit, verisimile quidem est dici idem proportione posse de aliis Planetis se cundariis cuiusmodi sunt Medicei, in quibus Ioue spectatis agnosci possit similis lux ab ipso in illos reflexa: At in Planetis tamen pri mariis nimis parum est quicquid lucis refundunt in se inuicem, videlicet propter distantiam, discosque ob illam contractos; vt posse videatur agnosci.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
