Latin
CAPVT V
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 672-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT V. De Siderum Ortu, &Occasu, deque Die, Nocte, &Crepera Luce. ISCE pertractatis de Siderum Lu ce, consentaneum est, vt, quia illa solet nobis per vices praeripi, aliquid de stata eius priuatione, &recupe ratione dicamus. Statam dico, ne agi heic pu tes de vulgari Inumbratione, quam aedificia arbores, nubes, nebulae, aliâque id genus inducunt; sed vt rem de illa accipias, quae certa quadam, constantique alternatione euenit &duobus quidem praesertim modis; vno per ipsorum Siderum Ortum, &Occasum; altero per Eclipsin, seu defectum, &redintegrationem lucis.