# Opera omnia. Vol. 1 672-3

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/672-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/672-3

CAPVT V. De Siderum Ortu, & Occasu, deque Die, Nocte, & Crepera Luce. ISCE pertractatis de Siderum Lu ce, consentaneum est, vt, quia illa solet nobis per vices praeripi, aliquid de stata eius priuatione, & recupe ratione dicamus. Statam dico, ne agi heic pu tes de vulgari Inumbratione, quam aedificia arbores, nubes, nebulae, aliâque id genus inducunt; sed vt rem de illa accipias, quae certa quadam, constantique alternatione euenit & duobus quidem praesertim modis; vno per ipsorum Siderum Ortum, & Occasum; altero per Eclipsin, seu defectum, & redintegrationem lucis.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
