# Opera omnia. Vol. 1 673.1-5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 673.1 to 673.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/673.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/673.1

De priore autem modo vt priùs igatur; solet vniuersè duplex Siderum Ortus, Occasusque distingui, vnus respectu Horizontis, alter respectu ipsius Solis. Ille est qui dicitur proprie Ανατολὴ, καὶ Δύσις Ortus, & Occasus; iste, qui Ἐπιτολὴ, καὶ Κρύψις Emersio, & Occultatio. Ita Geminus apud Graecos, apud Element. Latinos Plinius. Cùm de vtroque autem sit Astron. II. seorsim dicendum: Prior imprimis, seu qui lib. II.c. 25 lecundum Horizontem attenditur, ipsa est, quae Astronomis dicitur Ascensio, & Descensio; eaque seu Recta, seu Obliqua, quatenus Horizon in sphaera seu recta, seu obliqua concipitur, & Sidera supra ipsum emergere, infráque demergi recto, obliquove ductu intelliguntur, quemadmodum attigimus, cùm de Circulis antè loqueremur. Moris verò est Ortum, Occasumque huiusmodi occasione Poëtarum duplicem subdistinguere. Tamets enim posset generatim dici Κοσμικὸς Mundanus, quòd inducatur singulis diebus à motu Mundano, seu primo (& quacumque quidem diei, noctisve horâ contingat) solet nihilominus tam Ortus, quàm Occasus dici speciatim Cosmicus quo vnumquodque Sidus aut oritur, aut occidit tempore ipso orientis Solis quasi scilicet eo tempore Mundus, Mundive facies instauretur. Cosmico autem opponitur, qui dici solet Ἀκρόνυχος, quasi dicatur Noctinitialis, quo scilicet vnumquodque Astrum aut oritur, aut occidit ipso noctis initio, siue tempore occidentis Solis. Ex quo efficitur vt si ex duobus Sideribus vnum oriatur simul cum Sole, & tempore eodem aliud occidat, illud dicatur Cosmicè oriri, istud Cosmicè occidere; vicissim autem vbi Sol ad occasum peruenerit, & illud cum Sole occi dit, istud ex aduerso orietur, illud occidere Acronycho occasu, istud ortu oriri Acrony cho dicatur. Sic, cùm Pleiades, v. c. existentes in Tauro, cui Signo opponitur Scorpius, in quo Sol per Autumnum est; dicantur eo tem pore oriri, & occidere; oriri, vt ab Ouidio, Vt careo vobis, Scythicas detrusus in oras, Quatuor Autumnos Pleias orta facit; occidere, vt à Virgilio, Antè tibi Eoae Atlantides abscondantur, Debita quàm sulcis committas seminaintelligi debent oriri ortu Acronycho, quia oriuntur initio noctis, seu quo tempore occidit Sol; occidere autem occasu Cosmico; quia initio diei, seu quo tempore Sol oritur, occidunt ipsae Verùm haec, aliâque id genus vt mittam notum est, vel ex supra-dictis, non omnia Sidera vbique supra Horizontem oriri, omnia infrà occidere; sed vbi dumtaxat sphaera Recta est, ac Polus vterque Horizonti in cumbit: caeterùm enim vbi sphaera Parallela est, Aequatorque idem est cum Horizonte & Polorum vnus ad Zenith, alter ad Nadis constitutus est, nullae neque oriuntur, neque rentia, quae praeter germanam fuit celebris occidunt; nisi quae Fixae secundum Zodiacum age paucis de ea dicamus.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
