# Opera omnia. Vol. 1 675-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/675-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/675-2

tamen impetum censebant quo destinatam à natura semitam perageret, donec idoneus occurreret, quo iterum accenderetur fomes. Et de hoc quidem dicetur statim. Intereà, ne ex sibiles probabilem Ethnico videri potuisse regressum illum praeter Boream; Patrum aliotum nomine vnum citabo Nazianzenum, aut si mauis Fratrem illius B. Caesarium, qui non modò haec habet: Ait Dauides in carminibus. A summo Caelo egressio eius, non descensus eius aut occasus, ne ipsum percurrentem moueri circulariter faciat. Ac ipse idem iterum: Tanquan Sponsus non ascendens, sed procedens de thalamo suo. Dominus verò ipse pro concione, Mittet, in quit, Angelos suos ab extremo Caeli, vsque ad extremum eius. Non haec modò, inquam, Vir sanctus; verùm etiam quaestione hac subinde propositâ, Quomodo igitur occidit Sol, si non certur sub Terram, & quis nam locus est, quira dios eius inumbrat. Tum sic respondet: Peraga tis celeri cursu caelestibus terminis, postquam murum quemdam, quod est Borealeclima, subierit, eleuante se Cappadocum solo, inumbratur quidem radiorum fulgor per siluas, & aquas ex superna repressione Firmamenti, perfractis ad latera radijs, luceque exclusa ob Terrae eminentiam; videlicet instar lampadis illius, cuius apud nos vsus est. Quomodo enim si fax tecta desuper retegatur, & aliqua ex parte inumbretur, tum lux in reliquum latus, quod sit apertum, effunditur: ita Sol Orientem respectans, & occultè interea Borealem plagam permeans. Estque nobiillustris testis. diuinus ille Sapiens Salomon. Oritur enim, inquit, Sol, & occidit; & ad locun suum reuertitur, ibique renascens gyrat per meridiem, & flectitur ad Aquilonem, &c. Alterum est, quomodo Sol occidentali aquâ exstingui, orientali accendi valeat? Sed nimirùm cùm omnis aqua exstinguendi vim vulgò habeat; nihil mirum, si occidentalis exstinguere credita sit. Cùm verò & fonteis habeamus, qui exstinctas faces accendere possint; facile credi potuit orientalem aquam eiusmodi esse; vt puta bituminosam, sulphurosam, aut aliam. Addo accensionem fieri creditam in ipso supra aquam exortu; liberâ nempe exsistente exhalatione flammeâ; vti fieri ipsi obseruauimus ad vocatum Fontem Ardentem in agro Mirabelensi, non procul ab vrbe Gratianopoli, cuius etiam alicubi meminit D. Augustinus. Neque enim ipsa ost 21. ciuit. 7. aqua, quae ardet, sed quae exhalatio è Terri spatiolo breui euaporatur; & vel ex seipsa, vel admotâ flammâ accenditur, multisque diebus interdum ardet; vbi riui praeterlabentis aqua superinducitur, eadem exhalatio praeter aquam penetrans (imò & praeter alium quemlibet liquorem) ab ipsa aquae nihilo factae calidioris superficie inflammatur, nunc quidem ex se, nunc admoto igne; adeò vt, quae fax in aquam demersa exstinguitur, ab incumbente flamma accendatur. Aliquid porrò simile fieri potuisse intelligitur iuxta Idaeum Phaenomenon à Lucretio commemo ratum.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
