Latin
675.9 to 675.12
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 675.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Videntur verò &Veteres illi tante excusabiliores, quantò nullum ipsis erat cir cuitus Terrae experimentum; ac nunquan promoti in Ortum, Occasúmque sic fuerant, vt absoluto ambitu comprobassent eumdem esse Solem, qui semper ad Ortum oriretur ci tiùs, ad Occasum occideret tardiùs. Hoc vero demùm temporibus nostris sic obseruare licuit; cùm etiam deprehensum est, eos, qu nauigârunt ad Ortum, occurrenteis iis, qui in Oceasum soluerant, vnum ampliùs diem numerare; ipsis nempe exortu Solis paulla tim anticipato aliis occasu paullatim protracto; sicque die illis semper praeueniente istis moram semper trahente. Heinc quod Cleomedes obiicit de varietate Finitorum, locum habere praesertim posset temporibus nostris, quando exploratas habemus toto Terrae ambitu Finitoris varietates; at cù exigua Terrae portio foret veteribus perspecta; quae nisi esset omninò plana, modicâ saltem deuexitate intumesceret; potuerunt ad huc defendere eundem esse Solem, qui propter varias loci mutationes exoriri, seu accendi, &occidere, seu exstingui variis par tibus videretur. Heic iocum praetereo petitum à simili ex hominibus, quos videmus, aut vi dere desinimus. cuius etiam causâ Caelius Rhodiginus Epicurum talpis caeciorem incla mat. Siquidem disparitas constat; nisi neges hominem posse, cùm mari submersus apparere desinit, mori; aut non credas posse lu cernam tam accendi coram, quàm accensam ad nos deferri; ac tam exstingui, quàm subGassendi Physica. duci, cùm ab aspectu subtrahitur. Ad ea, quae ex Lunae illuminatione petuntur, quid sen tiendum sit ex antè dictis constat.