# Opera omnia. Vol. 1 676

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/676
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/676

Ac ne id putes gratis confictum, verba Diodori Siculi sunt: Res singularis, & admiranda huic Idae monti accidit. Nam circa ortum Caniculae tanta aëris circumfusi in vertice montis tranquillitas est, vt ventorum flatui ver tex superemineat; & nocte adhuc exsistente, exoriri Sol videatur, non figura circulari tornatus sed flammâ hac illac dispersâ: adeò vt plures ignes videantur Finitorem contingere; qui quilem paullò pòst in vnam cogantur magnitudi nem, donec spatium fiat quasi plethri tergemini; ac tum demùm die iam appetente, apparens com pleta Solis magnitudo solitam diei lucem exhibeat. Ne verò & hoc sine Patrum authoritate dictum putes, docet ecce Minutius Foelix Congregatis ignium seminibus Soleis alios, atque alios semper splendere. Sed haec quidem de Ortu, Occasúque Horizontali. Iam vt quidpiam etiam dicamus de Ortu Occasuque posteriore, seu secundum Solem accepto, qui idcircò Ἠλίακος, hoc est Solaris dicitur; Ortus quidem mihil aliud est, quàm ipsa emersio alicuius Sideris ex radiis Solis ita vt apparere incipiat, cùm priùs in illos eorumve splendorem, ob Solis viciniam immersum, foret inconspicuum: Occasus verè nihil aliud, quàm ipsa Sideris alicuius in radios Solis immersio, ita vt cùm priùs appareret, intra illos deinceps, seu propter splendo rem vicini Solis occultetur. Causor autem Solis viciniam; ne comptehendi putes isto aut Exortu illam quasi reuelationem omnium Siderum, quae singulis noctibus toto passim Caelo, Sole abeunte fit; aut Occasu illam quasi occultationem Siderum eorumdem, quae toto passim Caelo diebus singulis Sole adueniente contingit. Hac porrò occasione praemitten dum est dici quidem vulgò lucem Solis ob fuscare, obliterare, nullam facere omnem aliam lucem; cùm & dictum vulgare sit, lumen maius obfuscare minus; seq reuerâ tamen nullam esse lucem, quantumvis exiguam, seu Stellarum sit, seu nostrorum ignium, quae à Sole supprimatur, deleaturve quàm minimùm, tamet si aliunde ab ea tot superetur gradibus, vt illi commista insensibilis fiat Nempe candelae etiam lux vnà cum meri diano Sole aërem illustrat, & ne minùs quidem, quàm per mediam noctem; verùm lux quam aëri praestat, adeò tenuis est, comparata ad illam, quae ipsi à Sole superadditur, vi cùm modulus illuminationis, qua afficit aërem, discerni nullo modo valeat, tota illuminatio referri soleat ad vnum Solem. Res similis est, ac dum gutta aquae in dolium vin coniicitur; eius enim sapor non perit, vt ex supra dictis intelligitur; sed nulli tamen gustatui, quantumvis acri sensibilis fit, nisi to pares guttae addantur, vt sapor tandem & discernatur, & sapori vini aut aequalis fiat, aut etiam praeualeat. Qua ratione porrò valeat visus nostri imbecillitas discernere ir aëre quam lucem praestat flammula, dum est Solari luci commista; quae ne discernere qui dem potest, dum commista est luci flammula alterius aequalis?

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
