Latin
677.1 to 677.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 677.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et luces quidem duarum lucernarum, distinctionem retinere arguit vulgare experimentum de distinctis vmbris eiusdem opaci: vt experiaris autem lucem quoque superesse à flammula in Solis luce constituta, ac vmbram specialem ab ea proiici, ita aliquam occlude cameram, vt relicto solùm foramine in partem à Sole auersam radius immittatur, ac versus candelam, quae in aëre libero, &in Sole sita opponatur foramini (in quod aliunde Solis lucem nullum obiectum corpus reflectat) Tunc scilicet candelae lux per Solis lucem indemnis traiecta ita perueniet ad foramen, vti &illustret intus cameram, &vm pram opaci, si quodpiam fuerit interceptum, demonstret: Argumento sanè, quòd lux Solis maior ipsam non deleuerit. Quod dico autem de flammulae luce; idem potiore iure est dicendum de luce Stellarum, quas lucere constat &noctu, &per Eclipsin, &intra putei pro funditatem (eo planè modo, quo candela intra cameram) tametsi &ipsae Stellae in Sole sint, &lux earum transeat per spatia Solari luce illustrata. Quod si interdiu non videantur, &accedentes nimis ad Solem, etiam per auroram, &crepusculum, cùm remotiores aliae vi deantur, reddantur inconspicuae, dicanturque occidere; causa tum iam antè insinuata est, tum repetetur etiam posteriùs, ex ipsa affe ctione visus Ne proinde iam hac in re haereamus, &dicturi deinceps de Planetis, dicamus priùs de Stellis Fixis; constat imprimis non esse omneis Occasui, Ortuique Heliaco obnoxias; sed eas dumtaxat, quae vel sunt in Zodiaco, vel intercipiuntur heinc inde ad certam vsque à Zodiaco, semitave Solis distantiam. Nam Stella quidem singulae, etiam quae sunt circumpolares, &quae horizontem nunquam subeunt, diebus singulis &occidunt mane (hoc est ad ipsum Solis aduentum apparere desinunt) &oriuntur vesperi (hoc est, ad ipsum Solis receslum apparere denuò incipiunt) verùm, vt in nuimus, non solet iste Occasus, Ortusque He liacus haberi.