# Opera omnia. Vol. 1 679.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 679.1 to 679.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/679.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/679.1

Neque rursus mirum Saturnum fieri vi sibiliorem Marte; tametsi enim lumine aliquantò hebetiore sit; obseruauimus tamen illum prope Martem constitutum, superare ipsum non diametro modò longiore (seu secundùm ansulas captâ) sed etiam breuiore (siue disculi intercepti) satis sensibiliter. Ad Lunam quod attinet; cùm Plinius testetur ipsam fuisse liba. capij aliquando visam eodem die, manè veterem, vespere recentem (quod est adnotatum etiam à Peurbachio) & Americus Vesputius, aliique in Theor confirment rem esse intra Torridam Zonam in Nauig. non infrequentem admodum; adeò vt proinde non modò reipsâ sed apparenter etiam, Luna sit, quod dicitur Graecis, ἐνη καὶ νεα, vetus ac noua, eodem die; Oportet hoc sanè contingere nobis, cùm & dies aestiui sunt, & coniunctio Lunae cum Sole in ipso meridie accidit; ac Luna aliunde exsistit velocissima; maximamque praetereà obtinet latitudinem, & ad Boream quidem; ac in aëre puro, liberoque; ita vt ho rizonti incumbens, Solique depresso direct mminens, distare ab eo valeat septem circiter gradus cum semisse; vt potè distans secundùn longitudinem quinque minimùm gradibus, & secundùm latitudinem tantumdem. Mirum certè, aliàs interdum debere Lunam à Sole distare secundùm longitudinem Signo integro cum triente, vt efficiatur conspicua; obstante nempe apparitioni & latitudine Austrinâ, & obliquitate intercepti arcus, ob quam Luna citiùs horizontem subit, quàm vt superste gradibus paucis, ab illa nimia crepusculi cla ritate libera fiat An heic rem mirabilem addam, quam obseruare contigit circa Occasum Vespertinum, tam Martis, quàm Veneris, cùm diuersare Aquis-Sextiis (cuius vrbis Latitudo est grad. 43. min. 33. sub finem anni MDCXXXIV. ac initium anni MDCXXXV. Mense enim Se ptembri Mars sic fuerat intra crepusculum demersus, vt aegerrimè posset conspici; adevt iam iam occasurus Heliacè reputaretur. Exinde tamen ita sensim per vnum, alterúmque mensem sic sese subduxit à claritate Cre pusculi, vt non nihil grandescens, magisque conspicuus, videretur potiùs oriri. Ex quo factum est, vt deinceps solùm Heliacè occ derit mense Februario, cuius Die V. obser uari adhuc potuit distans à Venere grad. 7 ac min. 39. A Lucida in cauda Ceti, grad. 27. min. 40. A Markab Paegasi, grad. 22. min. 51.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
