# Opera omnia. Vol. 1 687.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 687.1 to 687.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/687.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/687.1

Ista, inquam con gererem, atque id genus alia, quibus siue Obductioni, siue Exstinctioni fides quaerere tur; sed quia res foret importuna, praestat hoc loco subiicere, quod de Eclipsi Lunae censui Beatus ille Caesarius, cuius est facta iam ant mentio: atque id quidem tantò magis, quantò eius Frater B. Gregorius Nazianzenus illum vt Geometriae, Astronomiaeque peritum com mendat. Itaque vt non memorem dicere eum Lunam obtegere vultum, ne caeremonias illas nocturnas Idololatrarum conspiciat; sicut aliàs Sol obtexit, ne illatas à Iudaeis in Serua, torem iniurias videret: Nam idcirco, inquit Luna, quanquam sese non demittit, prae dolore tamen aestuat, exhorret, abdit sese, Fratris exemplo, nubem induens; neque dignatur splendorem suum indignis largiri, caelitùs velut ex specula quadam, & sublimi loco, immutatione sui clamans, & caligine puniens, &c. Vt ista, inquam praeteream, verba eius aliunde sunt: Existimo lucem, ac splendorem Lunae infuscari fuliginoso qui à terra vsque excitetur, aëre, immutarique hoc puluere illius adspectum, donec locum pul uerulentum, caliginosumque praetergressa fuerit partim quippe pingui, ac densa, partim adusta, c cinerea: nonnullis denique in locis impurior, & grauior est Terra; ex quo videtur mihi Luna puluere obsita immutari. Quin euenire etiam videmus, vt fumi exhalatio, vel puluis copiosus aliquid apud nos obscuret: & procella, vel ne bula Solareis radios hebetat. Vides: vt Vi sanctus modum Epicuro non improbatum approbet; ac modum Mathematicis memora tum ne memoret quidem Verumtamen ista vt mittam; Tria sanè sunt quae fidem abundè Mathematicorum sententiae conciliant, Vnum est, quòd Eclipses temporibus certis, periodisque ratis eueniunt. Nam, quicquid siue Xenophanes, siue Epi curus, siue caeteri valeant dicere mirabile profectò sit, si reditus adeò constantes causis aliis, quàm interiectui Terrae, aut Lunae con uenire valeant; aut certè tanta connexion cum Luminarium oppositione, & coniunctio ne copulentur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
