# Opera omnia. Vol. 1 687.5-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 687.5 to 687.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/687.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/687.5

Primùm enim Lunae defectur nunquam accidit, nisi in Plenilunio; Solis, nis in Nouilunio; dum illeic nempe Sol, & Luna opponuntur è diametro, Terra verò medis intercipitur, quae vmbrâ sua lumen Lunae à Sole acceptum hebetare possit; heic Sol, 8 Luna sic coëunt in eandem cum Terra lineam vt Luna interposita vices rependat, ac luce Solis orbare Terram valeat. Neque obstat quod Plinius ait, accidisse, vt in occasu Lundeficeret, vtroque super Terram conspicuo Si dere; (quod idem Maestlinus quoque obseruauit Tubingae anno MDC. ac Die Iuli XVII. fuit enim illi centrum Solis supra ho rizontem emergens, cùm Luna esset adhuc al ta duobus penè gradibus, & digitis interin aliquot deficiens; vti & Sol fuit deinceps al tus duos gradus, cùm Lunae centrum occidit adeò proinde vt Cleomedes negare non de beat obseruationem vnquam factam; quasi eo casu Luna non possit esse Soli opposita, aut Gassendi Physica. hebetatrice Terrae vmbrâ comprehendi. Non obstat hoc, inquam; nam Refractiones hori D. Eclipsi Solis ac Luzontales eae esse possunt, vt Luminaria, licen nae. rcipsâ infra horizontem depressa, supra tamen appareant: vt est superiore capite declaratum Deinde, non quovis siue Plenilunio, siuę Nouilunio defectus contingunt, verùm sexte proximè mense solùm redeunt; quia nimirùm orbita Lunae Eclipticam secat duobus solùm in punctis, seu Nodis, quos Caput, & Caudam Draconis vt antè exposuimus, appellant, & in quibus necesse est Sol, & Luna sint; aut proximè certè, vt Eclipsis fiat, & in distinctis quidem, seu oppositis, vt Lunaris; in eodem verò, vt Solaris; aliàs quippe Luna habente latitudinem, distantiamve ab Ecliptica, aut vmbra Terrae ipsam non attingit; aut vmbra illius Terram praeterit. Quare & cun Sol, nisi bis in anno esse in Nodis illis nequeat, non potest Luna defectum passa, nisi sexto mense redeunte iteratò deficere; neque Sol similiter; nisi quòd vbi Eclipsis Lunae in ipsomet Nodo contingit, Solque est proinde in Nodo opposito, potest Sol in Nouilunic tam antecedenti ad Nodum accedens, quàm in consequenti, ab ipsomet recedens, leuis simum pati deliquium vt pote Lunae margine margini eius subtercurrente.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
