Latin
689.1 to 689.3
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 689.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Sic ergo Eclipses tam Lunae, quàm Solis tota les, partialesque fiunt; solentque Mathematici, vt illarum quantitatem explicent distinguere diametros apparenteis tam Solis quàm Lunae in duodecim Digitos, quemli bet digitum in particulas sexaginta, quas mi nuta quoque appellant. Quin-etiam quales digiti in Lunari diametro sunt, taleis transfe runt in Vmbrae diametrum transversam; id que, vt definiant non modò quot digitis de ficiat Luna, cùm Eclipsis partialis est; verùm etiam quot digitis margo Lunae absit à pro ximo margine vmbrae cum Eclipsis totalis est, siue tota Luna mersa est in vmbram. In totali autem Solis Eclipsi nihil simile fit; quicùm Sol totus tegitur, vix sensibile est margi num discrimen. Caeterùm, quod Astronomi non parùm laborent, vt tam in Sole, quàm in Luna Digitos defectus obseruent; ideò ipsi adnixi sumus excogitare quemadmodum res peragi exquisiriùs, ac tutiùs possit Et circa Solem quidem, praeter Methodum diametri eius obseruandae descriptam in Epistolis de Apparente magnitudine Solis humilis, &sublimis, quam supra quoque attigimus: Cùm iam ab annis aliquot obseruassemus Maculas Solis, radiis eius Telescopic in obscuram scenam traiectis, exceptisque circulo albo diametri circiter pedalis, distinctaeque in duodecim Digitos, &digitorum particulas; ac circumferentiae diuisae heinc inde à radice Digiti primi, in 180. gradus; vt noto aliunde Eclipticae, &Verticalis (ac Me ridiani potissimùm) angulo, Macularum ip sarum situs in disco Solis designaretur; ea oc casione cogitantes Eclipsin Solis nihil ess aliud, quàm Maculam quandam insignem, agnouimus ipsam posse facilè pari ratione obseruari. Scilicet Solis radiis in circumfe rentiam superstitem exquisitè coactis, &ma ximo semper defectu, seu tumore ita reiecte in praedictam diametrum, vt circumferentia heinc inde pari numero graduum à falcis resi duae cuspidibus attingeretur; visum est arcum vmbrae Lunaris exquisitè designaturum in diametro quot &Digitorum, &particularum foret: Ac simul datis in hoc arcu tribus pun ctis, vno nempe in diametris, caeteris in circumferentia, visum est inde colligi diametro rum inter se proportionem posse.