# Opera omnia. Vol. 1 689.4-7

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 689.4 to 689.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/689.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/689.4

Hoc itaque modo obseruauimus memoratas duas Eclipseis annorum MDCXXI. & MDCXXX ac coepit res deinceps apud alios quoqui transire in vsum Excogitauimus verò etiam Machinam commodissimam, qua & Telescopium imite tur motum Solis; & circulus vnà translatus indeflexos radios excipiat; & idem circulus interim ita conuoluatur, vt tumor vmbra maximus in diametrum diuisam cadat: & simul transferatur perpendiculum, quod Verti. calis indicet situm, Praetereo autem proxime extra scenam esse debere (vti & debuit priùs) Gassendi Physica qui Quadrante sectatus Solis altitudinem gradum, minutumque eius adnotet, quando cumque fuerit monitus vel voce vel signo Itaque eâ machinâ vsi, illam Eclipsin Diniae ob seruauimus, quae contigit anno MDCXXXIII Die Aprilis VIII. post meridiem. Tamets enim nubes, quae non abiêre absque pluuia, grandine, tonitrubus, plurimùm obstiterint, ac speciatim Initium videre non permiserint, obseruauimus tamen contingere Finem altc adhuc Sole grad. 8. min. 5. atque adeò hora 5. min. 45. cùm exsisteret inclinatio diametrorum ad verticalem à radice Digiti primi, gra duum 150. Et ex viginti sex partium incre menti adnotatis Phasibus, earumque mo mentis, intelleximus Medium contigisse hora 4. min. 427. Quo tempore defectus, isque maximus fuit Digitorum octo, & particularum sexagesimarum octodecim, vel ad summùm viginti (nubila enim quaedam intercurrerunt) & Inclinatio ad verticalem graduum proximè 67. Vt taceam, cùm aliquot Phases indicârint Lunae semidiametrum Solari maiorem secundis quinque, plurimas indicasse minotem octo secundis circiter. Speciale autem in hac Eclipsi fuit, vt transeunte Luna ipsi Soli ad Austrum, fuerit tunc in Sole Macula ter-gemina, quae à die vsque prima apparuerat, quamque tegere Luna coeperit cùm esset iam defectus Digitorum 5. minut 42. & dimiserit, cùm non esset amplius defe ctus, nisi digitorum 7. & min. similiter 42. Adnotare autem iuuat nouemdecim post annis, anno scilicet MDCLII. fuisse iterun Diniae obseruatam aliam, die itidem Aprilis VIII. cuius Initium contigerit, hora matut. 9 min. 43. Finis hora II. min. 58. Quantitas maximusve defectus fuerit digit. 9. min. 24.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
