Latin
692
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 692
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quo obiter intelligis, quamobrerespectu quidem totalis disci, hemisphaeriive terreni Sol deficiat totus frequentiùs, quàm Luna; &respectu tamen determinati Terra loci, Luna deficiat tota frequentiùs, quàm Sol Si quaeratur verò praetereà, cur inter Eclipseis Lunareis totaleis, nonnullae sint longissimae morae intra totaleis tenebras, duarum scilicet, aut ampliùs horarum; ex Solaribu verò totalibus nulla sit, quae, praeter pauculminuta duret. Causa ex eo perspicua est, quòd diameter vmbrae terrenae, quâ Luna transit sit longè maior diametro Lunae; at diamete visibilis Solis sit penè aequalis diametro visi bili Lunae; ac proptereà Luna semel in vm bram Terrae tota immersa diu allaboret, prius quàm incipiat emergere; vbi autem semel totum Solem texit, momento penè eum re regat. Notandum tamen, dum concedo posse totalem Solis Eclipsin minutorum aliquot pauculorum esse, id habere locum in Eclips totali, quae centralis est, &contingit Sole ex sistente in Apogeio, aut non procul admodum, &Luna in Perigeio, aut proximè ipsum Eo enim casu diameter Lunae est maior Solis diametro vno minuto quam-proximè, quoc Luna vt superet, insumere debeat duo proxi mè temporis minuta. Et quoniam, cùm ante vel post totalem obtectionem residuum es solùm vnicum minutum, aut semi-minutun ex diametro Solis, non desinit esse satis magni obscuritas; heinc fieri potest, vt duo, vel tria, vel quatuor minuta temporis praeterea ad dantur ab iis, qui Eclipsin Solis recitante, rem exquisitè non memorant; imò plerumque cum exaggeratione enarrant. Quia vero Luna in Apogeio, ac multò etiam inferiùs, diametro est visibili minore, quàm Sol; idec efficitur, vt non modò ob coaequatam diame trum Eclipsin totalem faciat sine mora; ve rùm etiam, cùm suo centro ad ipsum Solis centrum applicabitur, supersit ex disco Solar limbus, &quasi circulus aureus, non nihil crassior, vel tenuior, provt Luna altior, vel de pressior fuerit. Huiusmodi sanè Eclipsin con tigisse memorat Clauius, cùm ipse foret Ro mae, anno MDLXVII. die IX. Aprilis. Et quamuis Keplerus, aliique aut eleuare fidem nitantur, aut rem explicare per aërem Soli circumpositum, ac illustrem, &c. idcirco tamen id faciunt, quod putent Lunae diametrum maiorem esse, quàm sit reuerâ. Nam s tanta quidem esset, quantam vulgò faciunt; quia tunc erat vtrumque Sidus circa longitu dines medias, texisset haud-dubiè Luna to tum Solem: At Lunae diameter (ex obserua tionibus certè nostris) adeò minor est, vt tunę superesse potuerint secunda 55.