# Opera omnia. Vol. 1 693.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 693.1 to 693.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/693.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/693.1

seu integrum penè minutum; vt proinde tantumdem cir cumquaque fuerit; neque vlla necessitas videatur cogere Keplerum debuisse, aut non Astronomicam requirere causam, & fidem derogare non modò Clauio, sed etiam, imi tando Cleomedem, ipsi Sosigeni, & antiquioribus aliis. Aliunde verò, cùm Landsbergius narret Eclipsin à se obsernatam Goësae in Hollandia anno MDCI. die Decembris XIV. cuius medio tempore tota Luna fuerit intra Solis orbem conspecta, & eo quidem modo vt cùm Borei margines Luminarium coirent, Austrinus Solaris superaret Lunarem septem minutis proximè; vereor ne non satis exquisitè minuta aestimauerit; cùm, ex nostris quidem obseruatis non possit Sol superare Lunam, nisi minutis quatuor cum semisse. Et fa tetur ille certè postmodum non planè coiisse Boreos margines, sed defuisse dodrantem mi nuti, qui tamen non potuerit ob extenuatam Lunae vmbram adnotari. Adeò vt, cùm Lun potuerit aliquid praetereà ampliùs eminere ac Boream, mirum non sit, si illa minuta superfuerint, ob quae Sol censeri posset non defe cisse totus, sed digitis solùm decem, cum circiter besse. Verùm ista quidem de capite secundo, quo Mathematicorum sententiae fides conciliatur Tertium denique est modus Eclipseon Quomodo enim valeas explicare appositè cur vmbrae, lucisque confinium sit arcus, ser circuli portio tam in disco Lunae, quàm in disco Solis; & in illo quidem circuli maioris, in isto minoris? Nisi quia illeic arcus est vmbrae Terrae, quae rotunditatem Terrae imitatur; heic verò arcus Lunae est, & is quidem minor, quàm vmbrae terrenae. Cur Lunae Ecli psis incipiat ab Ortu, Solis ab Occasu; & ist. in Ortum desinat, illa in Occasum? Nisi quia Luna motu suo in Ortum parte sua Oriental subit Occidentalem tam vinbrae terrenae quàm Solis; vnde fit, vt ipsa parte quidem sui Orientali, propter Occidentalem vmbrae incipiat deficere; Sol verò occiduâ ob orientalem Lunae. Et quia pars vltimò deficiens vltimò lucem recuperat; ideò defectus desi nat in Luna ad Occasum, in Sole ad Ortum Cur vtravis Eclipsis, & partialis praesertim, nunc partem Borealem, nunc Australem oc cupet?

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
