Latin
695
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 695
Unproofread scanNot analysed yet
Aprilis, qui non fuit Louanij, nisi Digi torum ferè nouem; idque horâ circiter vnde cimâ cum besse. Ita &nos possumus testari de obseruata illa Parisiis anno MDCXXX. Tametsi enim demirati sumus non maioren esse obscuritatem, cùm defectus esset Digitorum vndecim, ac semissis (neque enim quos sub dio iussimus ad Caelum attendere, ipsi in obscura scena versantes, vllas Stellas derexerunt) nihiloninus factus dies fuit, quasi crepusculum non -nihil inclinatum. Quo tempori Peireskius noster Belgenserij prope Tolonem diuersatus, admiratus fuit subrepisse noctem &occaso illeic iam Sole, crepusculum postea restitutum fuisse.