# Opera omnia. Vol. 1 697

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/697
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/697

Februarij, ac hora à media noëte 3. min. 3. dum Luna illun subiit (exsistens alta ad Occasum grad. 44. min. 15.) idque supremo margine, quo Marti velut adrèpendo, & quasi solùm praeterraden do proximè iam accesserat; ac hora 3. min. 33 dum illum deseruit, parte marginis inclinat: versus Boream, cùm suprema pars foret adhuc alta gradibus proximè 40. Attendimus autem Telescopio (nam oculo alioquin nudo occul tatus priùs Mars fuit horae dimidio circiter Caelo scilicet nubiloso) ac ipsa temporis momenta tunc accepimus, cùm Mars immersus totus fuit, cúmque emersit integer; visus alio quin diametro non maiore, dimidio minuti, ex comparatione cum diametro Lunae, portio néve eius, quam in media occultatione reliquit versus marginem, aestimataque ex semita, quae inter puncta Immersionis, ac Emersionis tuit quasi subtensa septimae partis ambitus Lunae. Sic anno MDCXXX. ac die Iuni XIX. itidem Parisiis, videramus & obtegi & reuelari Saturnum à Luna; sed destitur organo, fisique horologio, quod quadrantei horae pulsabat. Erat tunc Luna ἀμρίκυρτος, subiitque Solem limbo obscuro, ac parte eiusdem limbi obscuri sexta ab inferiore cuspide, exsistente hora 10. min. proximè 10. deseruit autem limbo lucido ampliùs quadrante, sed minus triente eiusdem ab eadem inferiore cuspide; exsistente hora 11. & min. 3. aut 4. Fuit res spectata Telescopio. Quo licet, ac simul organo idoneo destituti fuerimus, cùm essemus quoque Parisiis (sed nempe procu à diuersorio) anno MDCXXV. ac die IX. Februarij, in vespertino crepusculo; non desiimus tamen adnotare Lunam cornu Boreo sic appellentem ad Venerem, vt contigerit illam quidem; sed non tamen contexerit Telescopio sanè etiam distitisset) exhibente horologio Samaritanae dicto horam proxim Non est heic verò praetermittenda facta gemina à Luna Iouis occultatio. Prior fuit per illammet noctem, quâ diximus anti Lunae Eclipsin obseruatam Parisiis anno MDCXLVII. ac die XX. Ianuarij. Texi autem Luna superiore margine louem, eoden propè modo, quo diximus Martem. Ac hora quidem 2. min. 10. à media nocte (ac proinde iam, die, vt vulgò numeramus, XXI.) attigit Luna margine Boreo Austrinum Iouis marginem; sed nudo visu, seu sine Telescopio. Quo respectando, visa adhuc fuit marginum inter se distantia, quantum fuit dimidium longitudinis Caspiae Maculae. Attigit autem ostmodum Luna Iouis marginem, spectando Telescopio, hora 2. min. 17. ac subinde dimidio minuti post totum texit. Emersione poste sedulò captata, apparuit primùm Iupiter quas tumor leuiculus, & Telescopio quidem, a marginem Lunae occiduum, hora 3. min. 0. 1 At. nudo visu non apparuit Emersio, nisi hora 3. min. 8. Arcus Lunaris marginis inter puncta initus, exitusque, fuit graduum proximè 72. ac diameter Iouis ex collatione cun diametro Lunae, relata ad ipsam longitudinem Caspiae maculae, cuius parti septimae vix fuit XXIX. vesperi. Primùm enim hora 8. min. 44. Iupiter exaequandus, aestimata est non multc Luna, cùm foret μεοειδης, occultauit Stellan

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
