Latin
699.1 to 699.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 699.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nos vix vnam, aut alte ram, eamque incompletè obseruatam habemus ex quo vsque tempore Ansae detectae Telescopio sunt. Vnam scilicet Galileus consignatam reliquit in vltima Epistolarum de Maculis Solaribus; scribens die prima Decembris, anni MDCXII. se diebus superioribus deprehendisse solitarium, ac louis instar exquisitè rotundum; quem toto triennio, &ad aestiuum vsque Solstitium depre henderat tricorporem, seu cum duabus Stel lis mediae heinc inde haerentibus, ac in parallelo ad Aequatorem situ. Obseruationem intermiserat per aliquot menseis; neque com peri an deinceps alicubi meminerit, quo tempore fuerit illarum siue Stellularum, siue An sularum facta restitutio; an item, aut quando fuerit iterùm Saturnus ille destitutus Alia est, quam ipsi adnotare tum coepimus, cùm anno MDCXLII. &sub Initium quidem Augusti ad Saturnum atcendentes, deprehendimus ipsum non tricorporem, sed, vt ille ait, solitarium, atque rotundum; vt mirari proinde desierim, quamobrem nudo visui, cùn foret tunc Acronychus, solito minor appare ret. Nondum eatenus talem videram, lice ad ipsum non infrequenter per plureis annos attendissem; nisi quòd elapsi tres circiter erant, ex quo eam curam dimiseram; què magis dolui sciri non posse, à quo vsque tem pore talis illi forma constaret. Factus deinceps paullò attentior constare adhuc eam depre nendi &toto anno reliquo, &quovsque mense Februario insequentis anni MDCXLIII. occasus Saturni Heliacus fuit. Sub finem porrò succedentis Maij, cùm iam Heliacè oriretur, factus est reuerâ tricorpor; nempe ipsi medio seu grandiori globo cohaesêre heinc inde duo globuli eiusdem alboris. Perstitit forma reliquo anno, &ad Martium vsque in sequentis anni MDCXLIV. quo Saturnus rursùm occidit Heliacè; nisi quod globul visi sunt euadere sensim nonnihil seiuncti, Succedente Iunio, non modò seiunctio facta aliquantò sensibilior fuit, sed conuexitas quoque globuli vtriusque, quâ maiori globe cohaescrant visa est nonnihil complanata, imò &in leuem cauitatem versa; ad parteis verò oppositas, visa est elara in fastigium obtusius.