Latin
LIBER
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 716
Unproofread scanNot analysed yet
Et, Saluent te Augures Caeli qui contemplabantur Sidera, &supputabant menseis, vt ex eis annunciarent ventura tibi Ecce facti sunt quasi stipula; ignis combussit eos Non liberabunt animam suam de manu flamma &c. Tritus etiam ille Ieremiae locus: Iuxta vias gentium nolite discere, &à Signis Caeli nolite metuere, quae timent gentes; quia leges povulorum vanae sunt Quaeres, vt exinde ad ipsas Praesignifica tiones veniamus; quî admitti possit, quod ex Vitruuio relatum est, non fuisse Astrologian priùs in Graecia agnitam, quàm Berosus ipsa eò inuexerit; cùm &ista inuectio, factaque per Antipatrum, Achinapolumque progressit aetate Epicuri superior non sit, &sit adeò tri tum antiquiores illos Poëtas, Philosophos, aliosque authores meminisse saepiùs Astrolo giae, praedictionumque, quae ex Astris fiunt; ac Author libri de Astrologia, qui Luciane tribuitur enumeret Orpheum, Tiresiam, &alios, qui tradiderint Graecis Astrologiam Sed quod spectat quidem ad Orpheum, Tire siam, &alios, res merè fabulosa est, ex eáque opinione orta, quòd ij futura praedicerent, a speciatim Tiresias, de quo fabulae nemini non notae: Memorabiléque interim est, quoc idem Author, dum facit Aethiopas, ac Aegy ptios Authores Astrologiae primos; fatetur tamen Graecos à neutris de Astrologia quic quam audiisse; vt proinde nihil repugnet primam Graecorum Astrologiam fuisse à Chaldaeis profectam. Quod superest autem verum quidem est Astrologiae nomen fuisse antiquius in Graecia; sed illud nempe vsur pabatur pro ea, quam Plato nominauit sem per Astronomiam (vti &ferè vulgò fit, vt discernatur à Iudiciaria) non verò pro hac Di uinatrice, de qua vbique apud Platonem, Ari stotelem, caeterosque altum silentium: nisi fortè quod Aristoteles relatam dixit ad Astro logiam praesensionem illam Thaletis circa oliuarum prouentum; de qua tamen est po steriùs dicendum. Nam &quod alioquin Ari stoteles ait, v. c. Astrologicam experientiam tradere principia scientiae Astrologicae, Astronomiam intelligit; Experientiam scilicet vocat τ φαινομένων obseruationes, iuxta qua hypotheses, siue, vt illeic nominantur, De monstrationes excogitantur. Quomodo quo que adnotatum est antè, cùm Epicurus vocat αὐδραποδώδεις Ἀστρολόγων τεχνετείας, Seruili. Astrologorum machinamenta, &ματάαν ἄστρολε γίαν, inanem Astrologiam; id intelligi de inuri li, &scrupuloso nimis studio hypotheseon concinnandarum. Et quamuis Eudoxus non nihil antiquior, vtpote Platonis auditor, &ab Aristotele non semel laudatus, Chaldaicarum praedictionum, eas nempe damnans, meminerit, vt apud Ciceronem habetur; ideò tamen 2.