# Opera omnia. Vol. 1 722

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 722. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/722
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/722

Zodiaci parte; Quadrati, cùm tribus, seu qua drante; Trini, cùm quatuor, seu triente; Oppo sitionis, cùm sex, seu Diametro totâ; Coniunctionis, cùm nullo, seu cùm in eodem Signe sunt. Et quia ex his Aspectibus Sextilis, & Trinus sunt Benefici; Quadratus, & Oppositio malefici; Coniunctio medio se modo ha bet: Idcircò ex ipsis petuntur, quas accidentaleis Dignitates, & Infirmitates appellant, cum variis quoque Fortitudinis, & Debilita tis testimoniis. Nam Trinus Beneficorum inter se, Fortitudines quatuor habet; & alteru trius illorum cum Sole, aut Mercurio treis; cum Luna duas; cum Marte, aut Saturno vnam; Sextilis semper vnam minùs. Quadratus Male ficorum inter se, Debilitates quatuor, cum So le treis, &c. ac similiter Oppositio: Coniunctio Beneficorum, quinque Fortitudines; Maleficorum, quinque Debilitates; Beneficorum cum maleficis quatuor fortitudines; cum in differentibus treis, &c. Nota verò Aspectu beneficos maleficorum Planetarum, aut beneficorum maleficos, nullam nec Fortitudinem, nec Debilitatem habere. Nota rursù Aspectus non semper esse praecisos, seu, v loquuntur Partileis; sed plaerumque latè su mi, seu Platicos esse, ea ratione, vt spatium nonnihil praecedens verum, seu praecisum Aspectum, dicatur Applicatio; consequens Defluxus siue separatio, nempe à Planet: velociore facta. Huc spectant varia Fortitudinis, & Debilitatis testimonia, quae tri buuntur caeteris Planetis, provt sunt in Czimi, seu Corde Solis; hoc est, corporaliter coniuncti cum Sole: vel Combusti, hoc es inter marginem Solis, & sextum circiter al eo gradum: vel Hypaugi, hoc est inter sex tum, & decimum quintum gradum circiter, cùm nempe adhuc sub radiis latent; vel liber à combustione, & radiis; vel orientales, seu dextri, & occidentales, seu sinistri; vel directi, retrogradi, veloces, tardi, &c. Praetereo qua canunt admirabilissima de Magnis Coniun ctionibus, Saturni scilicet, ac Iouis; quae vigesimo quoque anno eueniunt; aut Saturni, lo uis, & Martis, quae octingentesimo solùm itemque de Coniunctionibus trium, aut qua tuor inferiorum; ac spectatis potissimùm Tri plicitatibus Signorum in quibus sunt Ignea aut Aquea, Terrea, aut Aërea, &c. IV. S referantur ad XII. Domos, quae in Thema te, Figurave dictâ natalitiâ distinguuntur, & de quibus statim dicetur (nempe praeter Domos Planetarum, de quibus est dictum, & qua veluti fixae sunt, alias domos assignant veluti vagas pro situ vario, ac motu diurno supra ac infra horizontem) varia sunt quae Planeri tribuunt. Imprimis enim, inquiunt, gaude quisque speciali domo in qua & praecipuus est Significator, vt Saturnus duodecimâ, Iupiter vndecimâ, Mars decimâ, Sol nonâ, Ve nus quintâ, Mercurius primâ, Luna tertiâ In aliis nullus gaudet Planeta; licet tam ir illis, quàm ferè in caeteris, aliquis Planeta Consignificator sit, vt Saturnus in prima, Iupiter in secunda, Mars in tertia, &c.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
