Latin
723
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 723
Unproofread scanNot analysed yet
Deindi varia in variis doimibus decernunt, ac potiss mùm hominum respectu, vt in prima dom Saturnus &Mars vitam breuem; Iupiter, &Venus longam; Sol dominium; Mercurius scientiam; Luna peregrinationes: In secunds Saturnus &Mars inopiam; Iupiter, &Venu abundantiam; Sol pulchritudinem; Mercurius fauorem; Luna crebras mutationes status, &alia propè infinita. Nota heic Planetis adiungi tum Caput, &Caudam Draconis tum partem Fortunae dictam, quae est is lo cus Zodiaci, in quem numerando ab Ariete cadit numerus conflatus ex gradu oriente, set Horoscopi, &distantiâ Solis à Luna. Nempe in prima Domo Caput Draconis decernit ho norem à magnis Viris; Cauda laesionem al terius oculi; pars Fortunae prosperitatem in ludis, contractibus, &caeteris. Ad- haec, quicumque Planeta habet plura testimonia Fortitudinis, is censetur esse Thematis Dominus siue Gubernator: Sic dicitur Dominus Anni, qui in Figura erecta ad initium Veris fortissimus est; nisi quòd nonnulli Fortitudi nes colligunt ex figuris factis ad initia singularum tempestatum, itemque ad Nouilunia, &Plenilunia ipsis proxima. Sic Genitura Dominus vocatur, qui similiter fortissimus el in natalitio Themate: tametsi alij aliunde de sumant. At, qui Planeta plura habet in Signo inchoante vnamquamque domum, is appellatur ἐικοδεσπότης, Dominus domus: qui in gradu inchoante, Dispositor domus, Arabicè Almuten. Sic specialiter non tarò auditur Dominus Ascendentis, vel Horoscopi, qui, provt in va riis domiciliis fuerit, agere vatia perhibetur, Taceo heic Planetarum dominia in singula horas; taceo in singulas aetates; taceo in sta tus singulos; vt dum Saturnum praeficiunt Agriculturae, louem Politiae, Martem Militiae, Solem Honoribus, Venerem Amoribus. Mercurium Mercaturae, Lunam Peregrinationi, &c Quod spectat ad Domos, quas, vt mor innuimus, distinguunt in Figura Caelesti di cta seu Natalitio Themate, quod Graeci δωδεκάτοπον, ecce diuidunt totum Caelum, qua cumque circa Terram patet, in duodecim parteis, seu Regiones, Domos vocatas; idque beneficio circulorum sex, qui sese mutuò i duobus punctis oppositis intersecent, ac speciatim Zodiaci duodecim parteis intercipiant. Curant verò imprimis, vt ea Zodiaci pars, ac proinde Domus appelletur Prima, quae sul Horizonte adhuc tota est, &exoriri incipit; secunda quae consequitur sub Terra, &it deinceps, vt dicetur mox; verùm non perinde consentiunt de punctis illis intersectionum, portionibusque Zodiaci: Alij enim intersecari volunt Circulos in Polis Zodiaci, alij in Polis Aequatoris, seu Mundi, alij in mutuis sectionibus Horizontis, &Meridiani. Qui de ligunt autem Zodiaci Polos, illi aut Zodiacum diuidunt in duodecim parteis omninò aequaleis; aut oppositos solùm semidiurnos seminocturnosque arcus in ternas parteis aequaleis distribuunt. Prior modus videtu esse antiquissimus, colligiturque ex Empirico probatus fuisse à Chaldaeis: Ptolemaeus il lum insinuat, cùm agit de Apheticis: Iulius Firmicus eundem sequitur: Arabes ab eo nor discedunt; &ex recentioribus Schonerus praesertim, Cardanusque ipsum tuentur. Di citur vulgò modus aequalis.