Latin
725.1 to 725.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 725.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sanè si consisteret Caelum, possent singulae eius partes singulis sibi suppositis Terrae par tibus praesidere; verùm moto Caelo, quî fieri id potest; ac loca praesertim Terrae deligendo, non secundum parallelos, vt ab eodem Signo par aspectu respiciantur, sed quasi subsultim, pror susque confusè ad Austrum, ad Boream; propinqua, remota; cohęrentia, interrupta, &quo modocumque sorte obtigit? Vt praeteream lepidum esse, quòd cùm toti cuipiam Region vnum Signum praeficiant, varias tamen in illa vrbeis ad Signa potiùs alia, quàm ad ipsum spectare velint. Estne etiam quidpiam risi magis dignum Dominatu illo in humani corporis parteis? Quamobrem verò Arietem, potiusquàm Geminos, aut Cancrum, altissima Signa capiti praeponunt? Cur regendos pedes Piscibus commit tunt, qui carent ipsi pedibus, &aliunde Arieti, capitis Signo, proximè co haerent? An quidpiam magis, quàm praefectur; Signorum in annos; vt vnum velut munere functum, tradat alij lampada, &quiescat inte rim per vndecim annos, post quos excitetur, vt opus resumat? Ecquid demùm dicam de illo suffugio, quo iam commutatis Asterismoru sedibus, volunt vireis ipsis olim attributas, al tribui primi Mobilis, supremive Caeli Dodecatemoriis? An non enim vires assignatae fue runt pro forma, próque credita ARerismi cu iusque natura? An si Caelum ἄναστεεν fuisset, Asterismique nulli distincti, putas antiquos nihiloninus &sic nominatos fuisse, &iis viribus donaturos duodecim parteis Zodiaci Neque dicas vireis obseruatas fuisse tum cùm Asterismi essent in suo quisque Dodecatemo rio, &quae debebantur Dodecatemoriis, attri butas fuisse ipsis Asterismis. Etenim, cùm so lùm à bis mille annis Asterismi fuerint in Dodecatemoriis cognominibus, fuerat Asteris mus Arietis priùs in Dodecatemorio Piscium, &Leo in Dodecatemorio Cancri, atque ita de caeteris: Tunc autem nihil tale omninò obser uari potuerit in Dodecatemoriis humidis quod consonum foret Asterismis igneis, à quibus occupabantur, &quorum complexio ne Dodecatemoria, quae fuêre deinceps ab iis occupata, fuêre habita, vocatáque Ignea Quod ad Planetarum attinet naturam; vtcumque ea valeat in Sole &Luna, ex antè concessis, innotescere: quaeso vnde in aliis quoque sic potuerit determinari?