Latin
CAPVT III
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 727-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT III. De Vanitate Astrologorum circa specialia Placita ad mutatione. Aëris attinentia. EQVITVR iam dicamus de iis, quae ad Praedictiones attinent circa Aëris mutationes. Ea sunt penè infinita; vt capit: Putem summa attingamus; ali qua tradunt vniuersè de constitutione Aëris per totum Annum; aliqua de constitutione per Anni Quadranteis, siue Tempestates; aliqua de constitutione per Dies Anni singulos, Et ad praedictionem quidem generalis per totum Annum constitutionis, erigunt aut quatuor aut octo, aut duodecim quoque Figuras caelesteis; quatuor scilicet ad quatuor momenta, quibus Sol in Arietem, Cancrum, Libram Capricornum ingreditur; quatuor ad Noui lunium, Pleniluniumve, quod proximè vnum quemque horum ingressum praecedit; &qua tuor ad Nouilunium, Pleniluniúmve, quod proximè consequitur: Ac tum, notatis singu lorum Planetarum locis, tam in Figura, Do mibusve, quàm in Zodiaco, aut Signis; colli gunt omneis omnium Planetarum Fortitudi nes, omneis omnium Debilitates; &acceptis iis, quorum plures Fortitudines, quàm Debilitates sunt, ad illum attendunt, qui omnium reperitur fortissimus, seu cuius sunt plura Fortitudinis testimonia, ipsumque Anni Dominum statuunt; alio in socium adhibito, qui plurima post ipsum habet.