# Opera omnia. Vol. 1 727-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/727-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/727-2

CAPVT III. De Vanitate Astrologorum circa specialia Placita ad mutatione. Aëris attinentia. EQVITVR iam dicamus de iis, quae ad Praedictiones attinent circa Aëris mutationes. Ea sunt penè infinita; vt capit: Putem summa attingamus; ali qua tradunt vniuersè de constitutione Aëris per totum Annum; aliqua de constitutione per Anni Quadranteis, siue Tempestates; aliqua de constitutione per Dies Anni singulos, Et ad praedictionem quidem generalis per totum Annum constitutionis, erigunt aut quatuor aut octo, aut duodecim quoque Figuras caelesteis; quatuor scilicet ad quatuor momenta, quibus Sol in Arietem, Cancrum, Libram Capricornum ingreditur; quatuor ad Noui lunium, Pleniluniumve, quod proximè vnum quemque horum ingressum praecedit; & qua tuor ad Nouilunium, Pleniluniúmve, quod proximè consequitur: Ac tum, notatis singu lorum Planetarum locis, tam in Figura, Do mibusve, quàm in Zodiaco, aut Signis; colli gunt omneis omnium Planetarum Fortitudi nes, omneis omnium Debilitates; & acceptis iis, quorum plures Fortitudines, quàm Debilitates sunt, ad illum attendunt, qui omnium reperitur fortissimus, seu cuius sunt plura Fortitudinis testimonia, ipsumque Anni Dominum statuunt; alio in socium adhibito, qui plurima post ipsum habet.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
