Latin
73.1 to 73.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 73.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quippe ne ad actiones vitae dirigendas acquiescere apparentibus, dum ducem sequuntur tum ipsam Naturam, quae homines sensu, ratione, &ne cessariis quibusdam (vt quas mox antè dicebamus famis ac sitis) passionibus instruxit, tum legem, &consuetudinem, quae quid sit agendum, aut non agendum Ciuibus, e quorum se habent numero praescripsit. Isthaec itaque inconcussa cùm habeant, deque ipsis non haereant, controuersiam solùm Dogmaticis faciunt de eo, quod se nosse profitentur non modò quales res appareant, sed etiam quales in se sint, seu qualis sit earum interior natura. Nimirùm ipsi communeis quidem cum Dogmaticis apparentias habent; at quamobrem non se perinde ac illos sinant abripi, vt res taleis esse, quales apparent, assentiantur, sed assensum contineant, nihilque adeò pronuncient; rationes se habere dicunt, quas &opponunt Dogmaticis, vt debere &ipsos continere assensum demonstrent. Huiusmodi Rationes sunt quidam quasi Loci communes, quos &Typos, &frequentiùs πόπης, siue Modos appellant. Solent autem distingui decem, quos Laërtius breuiùs perstringit, Empiricus fusiùs deducit; nos attingere est operae pretium. Primus itaque Modus est, qui Ex Anima lium differentia sumitur. Quippè cùm Animalibus tam diuersa sit nascendi conditio; alia nimirùm propagantur, alia sponte quasi erum punt; &ex illis alia viua, alia ex ouis prodeunt, ex istis alia ex Animalibus, alia ex fructibus, alia ex herbis, alia exilimo, alia ex vappa, alia etiam ex igne, vt in fornacibus Aegypti, alia ex rebus, cúmque proinde tam varia sint &conformatione Partium, &contextura Organorum, &constitutione Temperamentorum; ac alia proinde nisi in locis calidis, alia nisi in frigidis; alia nisi in aëre, alia nisi intra aquam possint degere; ac alia nonnisi his cibis, alia non-nisi illis nutriantur, &c. Efficitur sanè, vt sensus diuersimodè affectos habeant, ac vt nos, duin variè affectos habemus, non eosdem colores, easdemque figuras non eosdem sonos, eosdem odores, eosdem sapores, caeterâque percipimus; sic ipsa aliter naturâ affectos habentia, quàm nos in rebus colores, sonos, sapores, caetera percipiant.