# Opera omnia. Vol. 1 73.5-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 73.5 to 73.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/73.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/73.5

Effi citur & cohaerenter, vt cùm illis Sensus à Natura perinde habentibus, ac nos, res tamen se cùs, quàm nobis appareant, dicere quidem liceat qualis res quaepiam nobis, qualis illis appareat; at non tamen qualis secundum se sit; nam si talis esset, qualis nobis apparet, talis & illis appareret; aut si, qualis illis, talis ap pareret & nobis. Heinc & cùm videamus haec appetere, quae illa refugiunt; haec salutaria experiri, quae laetifera illis sunt; si quaeratur exempli gratiâ sit-ne herba res suauis, an in suauis, & caro consimiliter, neutrum videa tur pronunciandum, si rei natura spectetur, sed apparere solùm vtrumque, herbam nempe Gassendi Logica. suauem oui, insuauem lupo; carnem contrà Modi Epoupo suauem, oui insuauem. Et, si quaeratur ches Sceptisitne cicuta venenum, an cibus, dici solùm corum. possit apparere vtrumque, venenum putà homini, & cibum coturnici; at neutrum ex natura sua; quandoquidem, si alterum foret vel coturnices quoque necaret, quas tamen inguefacit; vel homines quoque nutriret, quos necat. Secundus est, qui petitur Ex hominum diuersitate. Etenim licet concedatur standum esse hominibus solis (cùm controuersiae tamen pars sit) nihiloninùs ea inter illos, corporum, temperamentorumque discrepantia est, vt manifestum sit vnam rem non vniusmodi omnibus videri, sed talem quidem huic, talem verò illi, quod exemplo notabili demonstrat Plutarchus de Berenice, & Spartana -1. ad 11. Col. muliere, quae ad se mutuò accedentes aequè auersatae sunt, altera butyrum, altera vnguentum. Ne id recenseam, quod perhibent fuisse quibus elleborum, aut cicutam hausisse nihil hocuerit, nihil à scorpionibus fuisse ictos, aut à serpentibus demorsos, & cùm tales Psylli memorentur, fuisse quoque Aethiopas, ex aduerso Meroës, qui talia vorarent impunè: Quod item aiunt Andronem Argiuum per aridam Lybiam iter facere nihil sitientem, quòd Demophontem Alexandri Ministrum alsisse ad Solem, caluisse ad vmbram, & similia.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
