Latin
73.9 to 73.12
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 73.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc solùm infero, cùm tam varia sint honinum temperamenta, ac res tam variè variis ippareant; fieri exinde, vt quia Animus sequiur temperamentum corporis, &iudicia de reus fert, provt apparent Sensibus: fieri inuam, vt tam diuersa de iisdem rebus sentiant, tque vt tantâ opinionum discordiâ inter se decertent. Vnde &consequitur, vt dum quaeritur, quale quidpiam sit, dicere ad summum quis possit, tale, aut tale sibi apparere, non verò proinde tale esse in se, aut ex sua natura, nam cui id non tale, sed contrarium videtur, quale sibi apparet, tale quoque esse pari iure tuebitur, cùm necesse sit tamen rem in se, suaque natura vniusmodi esse Tertius desumitur Ex sensuum in eodem homine varietate. Siquidem tametsi vni homini standum foret, qualem Sapientem quisque ingit (vtcumque de eo consensus non sit, quemadmodum neque omnes eundem Sapientiae, doctrinaeque ducem probant, deligunt, consequuntur) attamen qui Sensus, organave Sensuum in eo homine sunt, diuersimodè res percipiunt. Siquidem mel palato suaue, molestum est oculis, &quod vnguentum exhilarat Olfactum, ingratum est Gustatui. Sic aqua pluuia oculis vtilis, arteriam, &pulmonem exasperat, exasperat &oleum, quod laeuem reddit cutem. Quare &dici solùm potest talem rem cuipiam apparere secundum hunc ensum, talem secundum alium, vel talem cespectu huius partis, talem respectu alterius, neque asseri potest quidpiam absolutè. Vt praeteream incertum esse, an non sint in rebus plures qualitates, quàm quae perciiuntur ab hominibus, idque quòd possint homines esse aliquo sensu destituti. Quippe vt si homines omnes priuati Olfactu nascerentur, qualeis quo modo Aues plures sunt, &Americanae qualeis aliquos nouimus, ium ne suspicarentur praesertim, quae solo plumularum diductu, coquidem esse in pomo vllum odorem, ac opiores mirificè mutant.