# Opera omnia. Vol. 1 731.1-5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, 731.1 to 731.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/731.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/731.1

Notum profectò est, Thaletem fuisse ob Astronomiam non modò à caeteris, sed à propria quoque ancilla derisum; ac fuisse adeò ipsius studium non in versandis Tabulis, Ephemeridibusve consulendis positum; sed in ipsismet Sideribus spe ctandis, atque obseruandis; cùm Astrologi tamen dum praedictiones suas concinnant non ad ipsum Caelum attendant, quod maxima pars illorum non nouit, sed ad Epheme ridas solùm, placitaque in libris exstantia. Nam & quod praedixisse legitur Eclipsin, habere quidem ad manum debuit obseruata Eclipseis alias, ac praesertim apud Aegyptios quibuscum fuerat conuersatus; sed hoc solùn arguit, quod iam antè dixi, antiquorum stu dium potissimum fuisse circa motus Solis, ac Lunae ad praenotionem Eclipseon: at quòd caeterorum Planetarum motus fuerint perinde inuestigati, ac pari modo cogniti, nulluu planè exstat vestigium. Addo, quod Aristo teles ait eam praenotionem fuisse Thaleti at tributam, propter sapientiam; ita posse accipi vt licet narratio commentitia reuerâ sit, nihilominùs propter famam sapientiae illius, ipsi attribuatur. Quippe & nos nouimus vi rum cui praedictiones variae attributae fue rint, cùm nihil tamen minus somniârit; idque dumtaxat propter famam, qua rerum Caele stium peritus habetur, neque frustrà ad Side ra tollere vultus existimatur. Quin etiam licet is detrectet praedixisse se aliquid, id tan tò magis opinionem auget, ac velut obfir mat, quod praedixerit: putant nempe illu ita facere, vt declinet inuidiam; adeò est vul gus hominum auidum nimis auricularum, & in nugis comminiscendis, sibique suadendis industrium. Attamen de Thalete satis. Quòd dum Euenta praedictionibus refragantur, culpam esse dicunt non Artis, sed Artificum; effugium est, quod nimis prodis Artis vanitatem, atque imposturam. Scilice Artem consarcinârunt ex rebus tam multis tamque variis, vt quidquid demùm eueniat, ostendere possint quodpiam placitum, iuxta quod illud euenerit. Sed fac nihilominu euenisse oppositum, quodpiam placitum pari modo erit, iuxta quod idipsum fuerit euenturum. Heinc mirifici prorsùs sunt dum postquam res euenerint, quorsum euenerint de clarant: at priusquàm eueniant, nihil tutum est; nihiloque certius possunt vnum quid quàm oppositum eius diuinare. Et mirêre, si cùm diuinârint, neque diuinatio successerit, causentur sese attendisse ad vnum, cùm at tendere debuissent ad aliud.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
