# Opera omnia. Vol. 1 732

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/732
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/732

Neque obstat verò, quòd operosissimè calculos ex arte subducant; quippe hoc nihil de mum est aliud quàm operosissimè ducere, ac subducere calculos, ex instituto aliquo intricato talorum ludo. Tribue enim vni aut iactui, aut punctorum numero post plureis ia ctus occurrenti, serenitatem aëris; tribue ali pluuiam, aut ventum; ac provt isti, aut ali numeris ritè supputatis, euenerint, praedicito pari certitudine res eueniet, ac si secundum Astrologorum Aphorismos, & supputatio, & praedictio institueretur At non potest, inquiunt, alia per se causs istorum effectuum assignari, quàm Caelum. Verumtamen attigimus iam, & dicetur infrì vberiùs, cùm de vocatorum Meteororum causis disputabitur, esse quidem Caelum, (aut Si dera potiùs, ac Solem imprimis) generalem complurium causam; at in hisce praetereà inferioribus esse causas per se, specialeis, prae cipuas, ad quas omninò sit referendum, quòd hi effectus & heic, & nunc, & hoc, non alio modo contingant; non ad Caelum, quod abs que ipsis nihil possit producere; quodque ea rum naturae, & agendi vi ac dispositioni in fluxum suum attemperet, suamque accommodet actionem. Perperam proinde dicuntur hae causae nihil osse aliud, quàm ipsa Caeli instrumenta; nam reuerâ habent virtute agendi specialeis, quales instrumentis non competunt; ipsaequae sunt potiùs; quae vtuntur Caeli viribus, tanquam instrumentis. Quan quam & esse quosdam effectus iam innuimus, quibus quid à Caelo conferatur, dici non possit; cuiusmodi sunt eruptiones ignium, va potesque ab iis creati ex aquis subterraneis imò ipsa quoque Metalla, quae tametsi So ereare dicatur in ipsis Terrae visceribus, speciosè id quidem; sed interim tamen nequi imaginatio assequitur, neque ratio probat.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
