Latin
737.1 to 737.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 737.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et multiplicant quidem Regulas; at vide, quo pacto nullus hactenus definierit, quantùm praecisè temporis inter conceptum, partumque debeat interuenire. Quid, quoc Ptolemaeus non dicit gradum, aut minutum, sed signum illud, in quo fuerit Luna tempore conceptus, Horoscopum fore partus tempore; vt exquisita proinde praecisio ad duarum horarum latitudinem reuocetur. An id non congruit cum memorata Chaldaeorum me thodo; si potissimum putes illos aut disco significasse, aut attendisse è vertice montis ac Signum exoriens, quo quis momento conciperetur? An quando mulier agnouit se concepisse, eodem momento adfuit Astrologus qui horam captaret? quoties factum id putas Verùm nihil necesse est ista aut ridere, aut refellere; cùm manifesta experientia Ptolemaico Effato repugnet. Secundam vocant Animodar, seu Almuseli, quae est ipsius Prolemaei. Is nempe iubet respicere ad Nouilunium, aut Plenilunium, quod natiuitatem proximè praecessit; &obseruare quis Planet: authoritatem praecipuam obtineat in loco in quo aut Coniunctio, aut Oppositio fuit celebrata: Tum adnotare quem gradum Signi talis Planeta obtineat aestimato tempore partus; ac Themate ad hoc tempus exstructo, numerum gradus illius conferre cum nume ro gradus tum Orientis, tum medij Caeli; &cui ex duobus propior fuerit, quod ad nume rum graduum attinet, numerum in eo car dine aequalem esse constituendum. Verumtamen &iam à multis obluctari experientiam demonstratum est: &nihil manifestius est quàm methodum totam esse arbitrariam, me rumque Insomnium: &patet aestimatum tem pus sic variari posse, vt cardines prorsùs trans mutentur; &denique nemo non videt in di uersis climatibus diuersum esse Horoscopum; cùm ex placitis Ptolemaei idem accipi debeat, si duo supponantur eodem tempore in variis climatibus nati. Atque id quidem ne quidpiam dicam de incertitudine momenti, quo vel Nouilunium, vel Plenilunium contigerit; res enim constat ex supradictis. Tertiam nominant Accidentia nati.